Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt adeum discipuli eius;1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
2 et aperiens os suum docebat eos dicens:
2 et aperiens os suum docebat eos dicens :
3 “ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
3 Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
4 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
4 Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.
5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
5 Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.
6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.
7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
7 Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.
8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
8 Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.
9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
9 Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.
10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum estregnum caelorum.
10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omnemalum adversum vos, mentientes, propter me.11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
12 Gaudete et exsultate, quoniammerces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, quifuerunt ante vos.
12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilumvalet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, utluceat omnibus, qui in domo sunt.15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, utvideant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
17 Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sedadimplere.17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unumaut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.18 Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
19 Qui ergo solveritunum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur inregno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regnocaelorum.
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum etpharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
21 Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reuserit iudicio”.21 Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.
22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reuserit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; quiautem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis.22 Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.
23 Si ergo offeres munustuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversumte,23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :
24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratrituo et tunc veniens offer munus tuum.24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
25 Esto consentiens adversario tuo cito,dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat teministro, et in carcerem mittaris.25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
26 Amen dico tibi: Non exies inde, donecreddas novissimum quadrantem.
26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
27 Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".27 Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.
28 Ego autem dicovobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eamin corde suo.28 Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proiceabs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpustuum mittatur in gehennam.29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscideeam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quamtotum corpus tuum abeat in gehennam.
30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
31 Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellumrepudii”.31 Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, exceptafornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
32 Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autemDomino iuramenta tua".33 Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, nequeper caelum, quia thronus Dei est,34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :
35 neque per terram, quia scabellum est pedumeius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
36 neque per caputtuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
37 Sitautem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantiusest, a Malo est.
37 Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro dente".38 Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit indextera maxilla tua, praebe illi et alteram;39 Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
40 et ei, qui vult tecum iudiciocontendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium;40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
41 et quicumque teangariaverit mille passus, vade cum illo duo.41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
42 Qui petit a te, da ei; etvolenti mutuari a te, ne avertaris.
42 Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebisinimicum tuum".43 Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et oratepro persequentibus vos,44 Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quiasolem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
46 Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne etpublicani hoc faciunt?46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quidamplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
48 Estote ergo vos perfecti,sicut Pater vester caelestis perfectus est.
48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.