Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesi 21


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.
2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,
5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.5 cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.
6 Dixitque Sara:
“Risum fecit mihi Deus;
quicumque audierit, corridebit mihi ?.
6 Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.
7 Rursumque ait:
? Quis auditurum crederet Abraham
quod Sara lactaret filios,
quia peperit ei filium
iam seni?”.
7 Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?
8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
8 Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :
10 “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.
11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
12 Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.12 Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”.
13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.
16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.17 Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.18 Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.
19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.19 Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.20 Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
21 Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis.22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”.23 Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.
24 Dixitque Abraham: “Ego iurabo”.
24 Dixitque Abraham : Ego jurabo.
25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.25 Et increpavit Abimelech propter puteum aquæ quem vi abstulerunt servi ejus.
26 Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”.26 Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie.
27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
27 Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo f?dus.
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”.29 Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ?
30 At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”.30 At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.
32 Et inierunt foedus in Bersabee.
32 Et inierunt f?dus pro puteo juramenti.
33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
34 Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.