Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesi 21


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;1 ויהוה פקד את שרה כאשר אמר ויעש יהוה לשרה כאשר דבר
2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.2 ותהר ותלד שרה לאברהם בן לזקניו למועד אשר דבר אתו אלהים
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac3 ויקרא אברהם את שם בנו הנולד לו אשר ילדה לו שרה יצחק
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.4 וימל אברהם את יצחק בנו בן שמנת ימים כאשר צוה אתו אלהים
5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.5 ואברהם בן מאת שנה בהולד לו את יצחק בנו
6 Dixitque Sara:
“Risum fecit mihi Deus;
quicumque audierit, corridebit mihi ?.
6 ותאמר שרה צחק עשה לי אלהים כל השמע יצחק לי
7 Rursumque ait:
? Quis auditurum crederet Abraham
quod Sara lactaret filios,
quia peperit ei filium
iam seni?”.
7 ותאמר מי מלל לאברהם היניקה בנים שרה כי ילדתי בן לזקניו
8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
8 ויגדל הילד ויגמל ויעש אברהם משתה גדול ביום הגמל את יצחק
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:9 ותרא שרה את בן הגר המצרית אשר ילדה לאברהם מצחק
10 “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.10 ותאמר לאברהם גרש האמה הזאת ואת בנה כי לא יירש בן האמה הזאת עם בני עם יצחק
11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.11 וירע הדבר מאד בעיני אברהם על אודת בנו
12 Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.12 ויאמר אלהים אל אברהם אל ירע בעיניך על הנער ועל אמתך כל אשר תאמר אליך שרה שמע בקלה כי ביצחק יקרא לך זרע
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”.
13 וגם את בן האמה לגוי אשימנו כי זרעך הוא
14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.14 וישכם אברהם בבקר ויקח לחם וחמת מים ויתן אל הגר שם על שכמה ואת הילד וישלחה ותלך ותתע במדבר באר שבע
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum15 ויכלו המים מן החמת ותשלך את הילד תחת אחד השיחם
16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.16 ותלך ותשב לה מנגד הרחק כמטחוי קשת כי אמרה אל אראה במות הילד ותשב מנגד ותשא את קלה ותבך
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.17 וישמע אלהים את קול הנער ויקרא מלאך אלהים אל הגר מן השמים ויאמר לה מה לך הגר אל תיראי כי שמע אלהים אל קול הנער באשר הוא שם
18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.18 קומי שאי את הנער והחזיקי את ידך בו כי לגוי גדול אשימנו
19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.19 ויפקח אלהים את עיניה ותרא באר מים ותלך ותמלא את החמת מים ותשק את הנער
20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.20 ויהי אלהים את הנער ויגדל וישב במדבר ויהי רבה קשת
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
21 וישב במדבר פארן ותקח לו אמו אשה מארץ מצרים
22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis.22 ויהי בעת ההוא ויאמר אבימלך ופיכל שר צבאו אל אברהם לאמר אלהים עמך בכל אשר אתה עשה
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”.23 ועתה השבעה לי באלהים הנה אם תשקר לי ולניני ולנכדי כחסד אשר עשיתי עמך תעשה עמדי ועם הארץ אשר גרתה בה
24 Dixitque Abraham: “Ego iurabo”.
24 ויאמר אברהם אנכי אשבע
25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.25 והוכח אברהם את אבימלך על אדות באר המים אשר גזלו עבדי אבימלך
26 Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”.26 ויאמר אבימלך לא ידעתי מי עשה את הדבר הזה וגם אתה לא הגדת לי וגם אנכי לא שמעתי בלתי היום
27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
27 ויקח אברהם צאן ובקר ויתן לאבימלך ויכרתו שניהם ברית
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.28 ויצב אברהם את שבע כבשת הצאן לבדהן
29 Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”.29 ויאמר אבימלך אל אברהם מה הנה שבע כבשת האלה אשר הצבת לבדנה
30 At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”.30 ויאמר כי את שבע כבשת תקח מידי בעבור תהיה לי לעדה כי חפרתי את הבאר הזאת
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.31 על כן קרא למקום ההוא באר שבע כי שם נשבעו שניהם
32 Et inierunt foedus in Bersabee.
32 ויכרתו ברית בבאר שבע ויקם אבימלך ופיכל שר צבאו וישבו אל ארץ פלשתים
33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
33 ויטע אשל בבאר שבע ויקרא שם בשם יהוה אל עולם
34 ויגר אברהם בארץ פלשתים ימים רבים