Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesi 21


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;1 وافتقد الرب سارة كما قال. وفعل الرب لسارة كما تكلم.
2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.2 فحبلت سارة وولدت لابراهيم ابنا في شيخوخته. في الوقت الذي تكلم الله عنه.
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac3 ودعا ابراهيم اسم ابنه المولود له الذي ولدته له سارة اسحق.
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.4 وختن ابراهيم اسحق ابنه وهو ابن ثمانية ايام كما امره الله.
5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.5 وكان ابراهيم ابن مئة سنة حين ولد له اسحق ابنه.
6 Dixitque Sara:
“Risum fecit mihi Deus;
quicumque audierit, corridebit mihi ?.
6 وقالت سارة قد صنع اليّ الله ضحكا. كل من يسمع يضحك لي.
7 Rursumque ait:
? Quis auditurum crederet Abraham
quod Sara lactaret filios,
quia peperit ei filium
iam seni?”.
7 وقالت من قال لابراهيم سارة ترضع بنين. حتى ولدت ابنا في شيخوخته.
8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
8 فكبر الولد وفطم. وصنع ابراهيم وليمة عظيمة يوم فطام اسحق
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:9 ورأت سارة ابن هاجر المصرية الذي ولدته لابراهيم يمزح.
10 “Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.10 فقالت لابراهيم اطرد هذه الجارية وابنها. لان ابن هذه الجارية لا يرث مع ابني اسحق.
11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.11 فقبح الكلام جدا في عيني ابراهيم لسبب ابنه.
12 Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.12 فقال الله لابراهيم لا يقبح في عينيك من اجل الغلام ومن اجل جاريتك. في كل ما تقول لك سارة اسمع لقولها. لانه باسحق يدعى لك نسل.
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”.
13 وابن الجارية ايضا ساجعله امة لانه نسلك
14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.14 فبكر ابراهيم صباحا واخذ خبزا وقربة ماء واعطاهما لهاجر واضعا اياهما على كتفها والولد وصرفها. فمضت وتاهت في برية بئر سبع.
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum15 ولما فرغ الماء من القربة طرحت الولد تحت احدى الاشجار.
16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.16 ومضت وجلست مقابله بعيدا نحو رمية قوس. لانها قالت لا انظر موت الولد. فجلست مقابله ورفعت صوتها وبكت.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.17 فسمع الله صوت الغلام. ونادى ملاك الله هاجر من السماء وقال لها ما لك يا هاجر. لا تخافي لان الله قد سمع لصوت الغلام حيث هو.
18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.18 قومي احملي الغلام وشدي يدك به. لاني ساجعله امة عظيمة.
19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.19 وفتح الله عينيها فابصرت بئر ماء. فذهبت وملأت القربة ماء وسقت الغلام.
20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.20 وكان الله مع الغلام فكبر. وسكن في البرية وكان ينمو رامي قوس.
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
21 وسكن في برية فاران. وأخذت له امه زوجة من ارض مصر
22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis.22 وحدث في ذلك الزمان ان ابيمالك وفيكول رئيس جيشه كلما ابراهيم قائلين الله معك في كل ما انت صانع.
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”.23 فالآن احلف لي بالله ههنا انك لا تغدر بي ولا بنسلي وذريّتي. كالمعروف الذي صنعت اليك تصنع اليّ والى الارض التي تغربت فيها.
24 Dixitque Abraham: “Ego iurabo”.
24 فقال ابراهيم انا احلف.
25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.25 وعاتب ابراهيم ابيمالك لسبب بئر الماء التي اغتصبها عبيد ابيمالك.
26 Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”.26 فقال ابيمالك لم اعلم من فعل هذا الامر. انت لم تخبرني ولا انا سمعت سوى اليوم.
27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
27 فاخذ ابراهيم غنما وبقرا واعطى ابيمالك فقطعا كلاهما ميثاقا
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.28 واقام ابراهيم سبع نعاج من الغنم وحدها.
29 Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”.29 فقال ابيمالك لابراهيم ما هذه السبع النعاج التي اقمتها وحدها.
30 At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”.30 فقال انك سبع نعاج تاخذ من يدي لكي تكون لي شهادة باني حفرت هذه البئر.
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.31 لذلك دعا ذلك الموضع بئر سبع. لانهما هناك حلفا كلاهما
32 Et inierunt foedus in Bersabee.
32 فقطعا ميثاقا في بئر سبع. ثم قام ابيمالك وفيكول رئيس جيشه ورجعا الى ارض الفلسطينيين.
33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
33 وغرس ابراهيم أثلا في بئر سبع ودعا هناك باسم الرب الاله السرمدي.
34 وتغرب ابراهيم في ارض الفلسطينيين اياما كثيرة