1 Figli di Ruben primogenito di Israele. Ruben fu il primogenito; ma la sua primogenitura, avendo egli violato il talamo di suo padre, fu data ai figli di Giuseppe figlio d'Israele, ed egli non fu considerato come primogenito. | 1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum. |
2 Giuda era senza dubbio il più forte tra i suoi fratelli e dalla sua stirpe germinarono dei principi; ma la primogenitura fu attribuita a Giuseppe. | 2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.) |
3 Ecco dunque i figli di Ruben primogenito di Israele: Enoc, Fallu, Esron, Carmi. | 3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi. |
4 Figli di Ioel: Samaia, di cui fu figlio Gog, di cui fu figlio Semei, | 4 Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus, |
5 di cui fu figlio Mica, di cui fu figlio Reia, di cui fu figlio Baal, | 5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus, |
6 di cui fu figlio Beerà, che Telgatfalnasar re degli Assiri menò in schiavitù, egli fu principe nella tribù di Ruben. | 6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben. |
7 I suoi fratelli e tutta la sua parentela, quando se ne fece il novero per le famiglie, ebbero per principe Iehiel e Zaccaria. | 7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam. |
8 Ora Baia figlio di Azaz, figlio di Samma, figlio di Ioel, abitò in Aroer fino a Nebo e a Beelmeon. | 8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon. |
9 Abitò anche verso l'oriente fino all'entrata del deserto e al fiume Eufrate. Possedeva gran quantità di bestiami nella terra di Galaad; | 9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad. |
10 ma al tempo di Saul fecero guerra contro gli Agarei e li uccisero, e abitarono in loro luogo nelle loro tende in tutto il paese che è all'oriente di Galaad. | 10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
|
11 I figli di Gad abitarono loro dirimpetto nella terra di Basan sino a Selea. | 11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha : |
12 Ioel era alla testa, e Safan il secondo, poi veniva Ianai e Safat in Basan. | 12 Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan. |
13 I loro fratelli secondo le case delle loro parentele, erano Michele, Mosollam, Sebe, Iorai, Iacan, Zie, Heber: sette in tutto, | 13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem. |
14 Questi furon i figli d'Abihail, figlio di Huri, figlio di Iara, figlio di Galaad, figlio di Michele, figlio di Iesesi, figlio di Ieddo, figlio di Buz. | 14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz. |
15 Furon pur loro fratelli i figli di Abdiel figlio di Guni, capi di casa nelle loro famiglie. | 15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis. |
16 Abitarono in Galaad, in Basan e nei suoi villaggi e in tutti i borghi di Saron, fino ai confini. | 16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos. |
17 Tutti questi furono annoverati al tempo di Ioatan re di Giuda e al tempo di Geroboamo re d'Israele. | 17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël. |
18 I figli di Ruben, di Gad e della mezza tribù di Manasse erano uomini guerrieri che portavano scudo e spada, tiravan l'arco, ed erano addestrati alla guerra. In numero di quarantaquattro mila settecentosessanta combattenti, | 18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. |
19 fecero guerra contro gli Agarei, ai quali gl'Iturei, Nafis e Nodab, | 19 Dimicaverunt contra Agareos : Ituræi vero, et Naphis, et Nodab |
20 davan soccorso. Gli Agarei e tutti quelli che li avevano aiutati furon dati nelle loro mani, perchè nel combattere invocarono Dio, ed egli li esaudì, perchè avevano creduto in lui. | 20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum. |
21 Presero tutto quello che possedevano: cinquanta mila cammelli, ducentocinquanta mila pecore, due mila asini, cento mila anime umane. | 21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia. |
22 Molti feriti morirono, perchè ci fu la guerra del Signore. E abitarono in loro luogo fino alla transmigrazione. | 22 Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
|
23 Parimenti i figli della mezza tribù di Manasse possedettero il paese dai confini di Basan sino a Baal-Ermon, Sanir e la montagna di Ermon, essendo molto numerosi. | 23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat. |
24 Principi della casa della loro parentela furono Efer, Iesi, Eliel, Ezriel, Geremia, Odoia, Iediel, uomini fortissimi e potenti capi e rinomati nelle loro famiglie. | 24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis. |
25 Ma essi abbandonarono il Dio dei loro padri, fornicarono dietro agli dèi dei popoli del paese, che Dio aveva distrutti dinanzi a loro. | 25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis. |
26 Per questo il Dio d'Israele suscitò l'animo di Fui re degli Assiri e di Telgatfalnasar re di Assur e trasportò Ruben, Gad e la mezza tribù di Manasse, e li condusse a Lahela, a Habor, ad Ara, sul fiume Gozan, fino al presente. | 26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. |