1Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi : et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas :
2de lege Altissimi, et testamento, et de judicio justificare impium,
3de verbo sociorum et viatorum, et de datione hæreditatis amicorum,
4de æqualitate stateræ et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,
5de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.
6Super mulierem nequam bonum est signum.
7Ubi manus multæ sunt, claude : et quodcumque trades, numera et appende : datum vero et acceptum omne describe.
8De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus : et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum.

9Filia patris abscondita est vigilia, et sollicitudo ejus aufert somnum : ne forte in adolescentia sua adulta efficiatur, et cum viro commorata odibilis fiat :
10nequando polluatur in virginitate sua, et in paternis suis gravida inveniatur : ne forte cum viro commorata transgrediatur, aut certe sterilis efficiatur.
11Super filiam luxuriosam confirma custodiam, nequando faciat te in opprobrium venire inimicis, a detractione in civitate, et objectione plebis, et confundat te in multitudine populi.
12Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari :
13de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.
14Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.

15Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus.
16Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus.
17Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua ?
18Abyssum et cor hominum investigavit, et in astutia eorum excogitavit.
19Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum.
20Non præterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
21Magnalia sapientiæ suæ decoravit, qui est ante sæculum et usque in sæculum : neque adjectum est,
22neque minuitur, et non eget alicujus consilio.
23Quam desiderabilia omnia opera ejus ! et tamquam scintilla quæ est considerare !
24Omnia hæc vivunt, et manent in sæculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei.
25Omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deesse.
26Uniuscujusque confirmavit bona : et quis satiabitur videns gloriam ejus ?

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc