1“ Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sedascendit aliunde, ille fur est et latro; 2qui autem intrat per ostium, pastorest ovium. 3Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovesvocat nominatim et educit eas. 4Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, etoves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; 5alienum autem non sequentur, sedfugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ”. 6Hoc proverbium dixit eisIesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
7Dixit ergo iterum Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium. 8Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eosoves. 9Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur etegredietur et pascua inveniet. 10Fur non venit, nisi ut furetur et mactet etperdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. 11Ego sum pastorbonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus; 12mercennarius et, qui nonest pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oveset fugit — et lupus rapit eas et dispergit — 13quia mercennarius est et nonpertinet ad eum de ovibus. 14Ego sum pastor bonus et cognosco meas, etcognoscunt me meae, 15sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; etanimam meam pono pro ovibus. 16Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili,et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unuspastor. 17Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterumsumam eam. 18Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeoponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patremeo ”.
19Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. 20Dicebantautem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”. 21Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemoniumpotest caecorum oculos aperire? ”.
22Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat; 23et ambulabat Iesusin templo in porticu Salomonis. 24Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebantei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”. 25Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facioin nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. 26Sed vos non creditis,quia non estis ex ovibus meis. 27Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognoscoeas, et sequuntur me; 28et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt inaeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29Pater meus quod dedit mihi,maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris. 30Ego et Pater unumsumus ”.
31Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum. 32Respondit eis Iesus:“ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus melapidatis? ”. 33Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus tesed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”. 34Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Diiestis?”. 35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potestsolvi Scriptura, 36quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis:“Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum? 37Si non facio opera Patris mei,nolite credere mihi; 38si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibuscredite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”. 39Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
40Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizansprimum, et mansit illic. 41Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannesquidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, veraerant ”. 42Et multi crediderunt in eum illic.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc