1Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo etevangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus 2etaiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quisest qui dedit tibi hanc potestatem? ”. 3Respondens autem dixit ad illos: “Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: 4Baptismum Ioannis de caelo eratan ex hominibus? ”. 5At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus:“De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?; 6si autem dixerimus: “Exhominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetamesse ”. 7Et responderunt se nescire unde esset. 8Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.
9Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam etlocavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. 10Et in temporemisit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesumdimiserunt eum inanem. 11Et addidit alterum servum mittere; illi autem huncquoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem. 12Et addidittertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt. 13Dixit autem dominusvineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”. 14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres.Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”. 15Et eiectum illum extra vineamocciderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? 16Veniet et perdet colonosistos et dabit vineam aliis ”.
Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”. 17Ille autem aspiciens eos ait: “ Quidest ergo hoc, quod scriptum est:
“Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli”?
18Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autemceciderit, comminuet illum ”. 19Et quaerebant scribae et principes sacerdotummittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quodad ipsos dixerit similitudinem istam.
20Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperenteum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis. 21Etinterrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doceset non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. 22Licet nobis daretributum Caesari an non? ”. 23Considerans autem dolum illorum dixit ad eos: 24“ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”. 25At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quaeCaesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”. 26Et non potuerunt verbumeius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
27Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, etinterrogaverunt eum 28dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frateralicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eamfrater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. 29Septem ergo fratres erant:et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; 30et sequens 31et tertiusaccepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt. 32Novissima mortua est et mulier. 33Mulier ergo in resurrectione cuius eorumerit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ”. 34Et ait illis Iesus: “Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias; 35illi autem, qui dignihabentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducuntuxores. 36Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filiisunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37Quia vero resurgant mortui, etMoyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaacet Deum Iacob”. 38Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivuntei ”. 39Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, benedixisti ”. 40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse? 42Ipseenim David dicit in libro Psalmorum:
“Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.
44David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”.
45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46“ Attendite ascribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primascathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis, 47qui devorant domosviduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc