Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Jó 40


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob:
2 Accinge sicut vir lumbos tuos :
interrogabo te, et indica mihi.
2 “ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor?
Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”.
3 Numquid irritum facies judicium meum,
et condemnabis me, ut tu justificeris ?
3 Respondens autem Iob Domino dixit:
4 Et si habes brachium sicut Deus ?
et si voce simili tonas ?
4 “ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi?
Manum meam ponam super os meum.
5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,
et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
5 Unum locutus sum, quod non repetam,
et alterum, quibus ultra non addam ”.
6 Disperge superbos in furore tuo,
et respiciens omnem arrogantem humilia.
6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
7 Respice cunctos superbos, et confunde eos,
et contere impios in loco suo.
7 “ Accinge sicut vir lumbos tuos;
interrogabo te, et edoce me.
8 Absconde eos in pulvere simul,
et facies eorum demerge in foveam.
8 Numquid irritum facies iudicium meum
et condemnabis me, ut tu iustificeris?
9 Et ego confitebor
quod salvare te possit dextera tua.
9 Et si habes brachium sicut Deus
et si voce simili tonas?
10 Ecce behemoth quem feci tecum,
fœnum quasi bos comedet.
10 Circumda tibi decorem et sublimitatem;
gloria et decore induere.
11 Fortitudo ejus in lumbis ejus,
et virtus illius in umbilico ventris ejus.
11 Effunde vehementiam furoris tui
et respiciens omnem arrogantem humilia.
12 Stringit caudam suam quasi cedrum ;
nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
12 Respice cunctos superbos et confunde eos
et contere impios in loco suo.
13 Ossa ejus velut fistulæ æris ;
cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
13 Absconde eos in pulvere simul
et facies eorum claude in fovea;
14 Ipse est principium viarum Dei :
qui fecit eum applicabit gladium ejus.
14 et ego confitebor
quod salvare te possit dextera tua.
15 Huic montes herbas ferunt :
omnes bestiæ agri ludent ibi.
15 Ecce Behemoth, quem feci tecum;
fenum quasi bos comedit.
16 Sub umbra dormit in secreto calami,
et in locis humentibus.
16 Fortitudo eius in lumbis eius,
et virtus illius in umbilico ventris eius.
17 Protegunt umbræ umbram ejus :
circumdabunt eum salices torrentis.
17 Stringit caudam suam quasi cedrum,
nervi femorum eius perplexi sunt.
18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,
et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
18 Ossa eius velut fistulae aeris,
cartilago illius quasi laminae ferreae.
19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum,
et in sudibus perforabit nares ejus.
19 Ipse est principium viarum Dei;
qui fecit eum, applicabit gladium eius.
20 An extrahere poteris Leviathan hamo,
et fune ligabis linguam ejus ?
20 Huic montes tributum ferunt,
omnes bestiae agri ludunt ibi.
21 Numquid pones circulum in naribus ejus,
aut armilla perforabis maxillam ejus ?
21 Sub lotis silvestribus dormit,
in secreto calami et in locis umentibus;
22 Numquid multiplicabit ad te preces,
aut loquetur tibi mollia ?
22 loti silvestres umbra eum protegunt,
circumdant eum salices torrentis.
23 Numquid feriet tecum pactum,
et accipies eum servum sempiternum ?
23 Si fluvius intumescat, non tremit;
securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.
24 Numquid illudes ei quasi avi,
aut ligabis eum ancillis tuis ?
24 In oculis eius quis capiet eum
et in sudibus perforabit nares eius?
25 Concident eum amici ?
divident illum negotiatores ?
25 An extrahere poteris Leviathan hamo
et fune ligabis linguam eius?
26 Numquid implebis sagenas pelle ejus,
et gurgustium piscium capite illius ?
26 Numquid pones iuncum in naribus eius
aut spina perforabis maxillam eius?
27 Pone super eum manum tuam :
memento belli, nec ultra addas loqui.
27 Numquid multiplicabit ad te preces
aut loquetur tibi mollia?
28 Ecce spes ejus frustrabitur eum,
et videntibus cunctis præcipitabitur.
28 Numquid feriet tecum pactum,
et accipies eum servum sempiternum?
29 Numquid illudes ei quasi avi
aut ligabis eum pro puellis tuis?
30 Speculabuntur super eum socii,
divident illum negotiatores?
31 Numquid implebis telis pellem eius
et iaculo hamato piscium caput illius?
32 Pone super eum manum tuam;
memento belli nec ultra addas.