Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 15


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis,quod et accepistis, in quo et statis,1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2 per quod et salvamini, qua rationeevangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!2 per quod et salvamini : qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
3 Tradidi enimvobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatisnostris secundum Scripturas3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
4 et quia sepultus est et quia suscitatus est tertiadie secundum Scripturas4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
5 et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim :
6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manentusque adhuc, quidam autem dormierunt;6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
7 deinde visus est Iacobo, deindeapostolis omnibus;7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
8 novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est etmihi.8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9 Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus,quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
10 gratia autem Dei sum id, quod sum, etgratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; nonego autem, sed gratia Dei mecum.10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
11 Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus,et sic credidistis.
11 sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.
12 Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidamdicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
13 Si autem resurrectiomortuorum non est, neque Christus suscitatus est!13 Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
14 Si autem Christus nonsuscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra;14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :
15 invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversusDeum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui nonresurgunt.15 invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit;16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17 quod siChristus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatisvestris.17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
18 Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt.18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19 Si in hac vitatantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
21 Quoniamenim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
22 sicut enim inAdam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23 Unusquisqueautem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventueius;23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
24 deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnemprincipatum et omnem potestatem et virtutem.24 Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25 Oportet autem illum regnare,donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
26 Novissima autem inimicadestruetur mors;26 Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
27 omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omniasubiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
28 Cum autemsubiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibisubiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29 Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui nonresurgunt, ut quid et baptizantur pro illis?29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
30 Ut quid et nos periclitamur omnihora?30 ut quid et nos periclitamur omni hora ?
31 Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo inChristo Iesu Domino nostro!31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi,quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enimmoriemur.32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33 Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”.33 Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34 Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; adreverentiam vobis loquor.34 Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35 Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui?Quali autem corpore veniunt? ”.35 Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
36 Insipiens! Tu, quod seminas, nonvivificatur, nisi prius moriatur;36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
37 et, quod seminas, non corpus, quod futurumest, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
38 Deusautem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus.38 Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
39 Nonomnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum,alia autem piscium.39 Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40 Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed aliaquidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria : sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium.
41 Alia claritas solis, aliaclaritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt inclaritate.41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
42 Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgitin incorruptione;42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
43 seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur ininfirmitate, resurgit in virtute;43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
44 seminatur corpus animale, resurgit corpusspiritale.
Si est corpus animale, est et spiritale.
44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
45 Sic et scriptum est: “ Factus estprimus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritumvivificantem.45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46 Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deindequod spiritale.46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
47 Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo.47 Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de cælo, cælestis.
48 Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes;48 Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis cælestis, tales et cælestes.
49 et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
50 Hocautem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt,neque corruptio incorruptelam possidebit.50 Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
51 Ecce mysterium vobis dico: Nonomnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,51 Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52 in momento, in ictu oculi, innovissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nosimmutabimur.52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortaleinduere immortalitatem.53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
54 Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, etmortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “Absorpta est mors in victoria.
54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
55 Ubi est, mors, victoria tua?
Ubi est, mors, stimulus tuus? ”.
55 Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
56 Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex.56 Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
57 Deo autemgratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
58 Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opereDomini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.