Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 15


font

1Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis,quod et accepistis, in quo et statis,2per quod et salvamini, qua rationeevangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!3Tradidi enimvobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatisnostris secundum Scripturas4et quia sepultus est et quia suscitatus est tertiadie secundum Scripturas5et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manentusque adhuc, quidam autem dormierunt;7deinde visus est Iacobo, deindeapostolis omnibus;8novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est etmihi.9Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus,quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;10gratia autem Dei sum id, quod sum, etgratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; nonego autem, sed gratia Dei mecum.11Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus,et sic credidistis.
12Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidamdicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?13Si autem resurrectiomortuorum non est, neque Christus suscitatus est!14Si autem Christus nonsuscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra;15invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversusDeum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui nonresurgunt.16Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit;17quod siChristus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatisvestris.18Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt.19Si in hac vitatantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.21Quoniamenim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:22sicut enim inAdam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.23Unusquisqueautem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventueius;24deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnemprincipatum et omnem potestatem et virtutem.25Oportet autem illum regnare,donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.26Novissima autem inimicadestruetur mors;27omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omniasubiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.28Cum autemsubiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibisubiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui nonresurgunt, ut quid et baptizantur pro illis?30Ut quid et nos periclitamur omnihora?31Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo inChristo Iesu Domino nostro!32Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi,quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enimmoriemur.33Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”.34Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; adreverentiam vobis loquor.35Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui?Quali autem corpore veniunt? ”.36Insipiens! Tu, quod seminas, nonvivificatur, nisi prius moriatur;37et, quod seminas, non corpus, quod futurumest, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.38Deusautem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus.39Nonomnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum,alia autem piscium.40Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed aliaquidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.41Alia claritas solis, aliaclaritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt inclaritate.42Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgitin incorruptione;43seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur ininfirmitate, resurgit in virtute;44seminatur corpus animale, resurgit corpusspiritale.
Si est corpus animale, est et spiritale.
45Sic et scriptum est: “ Factus estprimus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritumvivificantem.46Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deindequod spiritale.47Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo.48Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes;49et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.50Hocautem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt,neque corruptio incorruptelam possidebit.51Ecce mysterium vobis dico: Nonomnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,52in momento, in ictu oculi, innovissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nosimmutabimur.53Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortaleinduere immortalitatem.54Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, etmortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “Absorpta est mors in victoria.
55Ubi est, mors, victoria tua?
Ubi est, mors, stimulus tuus? ”.
56Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex.57Deo autemgratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.58Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opereDomini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.