Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 8


font

1De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientiainflat, caritas vero aedificat.2Si quis se existimat scire aliquid, nondumcognovit, quemadmodum oporteat eum scire;3si quis autem diligit Deum, hiccognitus est ab eo.4De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum estin mundo, et quod nullus deus nisi Unus.5Nam et si sunt, qui dicantur dii sivein caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi,6nobis tamenunus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus,per quem omnia et nos per ipsum.
7Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoliquasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.8Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus,neque si manducaverimus, abundabimus.9Videte autem, ne forte haec licentiavestra offendiculum fiat infirmis.10Si enim quis viderit eum, qui habetscientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma,aedificabitur ad manducandum idolothyta?11Peribit enim infirmus in tuascientia, frater, propter quem Christus mortuus est!12Sic autem peccantes infratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.13Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum,ne fratrem meum scandalizem.