Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Prima lettera ai Corinzi 11


font

1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis,traditiones meas tenetis.3Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christusest, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus.4Omnis vir orans autprophetans velato capite deturpat caput suum;5omnis autem mulier orans autprophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque sidecalvetur.6Nam si non velatur mulier, et tondeatur! Si vero turpe est mulieritonderi aut decalvari, veletur.
7Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulierautem gloria viri est.8Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro;9etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.10Ideodebet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.11Verumtamen nequemulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino;12nam sicut mulier de viro,ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo.13In vobis ipsi iudicate: Decetmulierem non velatam orare Deum?14Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem,si comam nutriat, ignominia est illi;15mulier vero, si comam nutriat, gloriaest illi? Quoniam coma pro velamine ei data est.16Si quis autem videturcontentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei.
17Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deteriusconvenitis.18Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia, audio scissurasinter vos esse et ex parte credo.19Nam oportet et haereses inter vos esse, utet, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.20Convenientibus ergo vobis inunum, non est dominicam cenam manducare;21unusquisque enim suam cenampraesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.22Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Deicontemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos?In hoc non laudo!
23Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, inqua nocte tradebatur, accepit panem24et gratias agens fregit et dixit: “ Hocest corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem ”;25similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: “ Hic calix novumtestamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meamcommemorationem ”.26Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicembibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.27Itaque, quicumquemanducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis etsanguinis Domini.28Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et decalice bibat;29qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit nondiiudicans corpus.30Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiuntmulti.31Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur;32dumiudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur33Itaque,fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.34Si quisesurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero,disponam.