Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 3


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
1 Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
2 Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Deievacuabit?
3 Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Deievacuabit?
4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est:“ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
4 Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est:“ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.
5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquidiniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
5 Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquidiniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
6 Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc etego tamquam peccator iudicor?7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc etego tamquam peccator iudicor?
8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiuntquidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iustaest.8 Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiuntquidam nos dicere: “ Faciamus mala, ut veniant bona ”? Quorum damnatio iustaest.
9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumusIudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,9 Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumusIudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
10 sicut scriptum est:
“ Non est iustus quisquam,
10 sicut scriptum est:
“ Non est iustus quisquam,
11 non est intellegens, non est requirens Deum.
11 non est intellegens, non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13 Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,
13 Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum,
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
16 contritio et infelicitas in viis eorum,
16 contritio et infelicitas in viis eorum,
17 et viam pacis non cognoverunt.
17 et viam pacis non cognoverunt.
18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
18 Non est timor Dei ante oculos eorum ”.
19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt,loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;19 Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt,loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
20 quia exoperibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitiopeccati.
20 quia exoperibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitiopeccati.
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege etProphetis,21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege etProphetis,
22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt.Non enim est distinctio:22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt.Non enim est distinctio:
23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,23 omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in ChristoIesu;24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in ChristoIesu;
25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius adostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta25 quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius adostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
26 insustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipseiustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
26 insustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipseiustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed perlegem fidei.27 Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed perlegem fidei.
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibuslegis.28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibuslegis.
29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputiumper fidem.30 quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputiumper fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.