Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 6


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis.1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis :
2 Etsequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his,qui infirmabantur.2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur.
3 Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulissuis.3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum.4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.
5 Cum sublevassetergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit adPhilippum: “ Unde ememus panes, ut manducent hi? ”.5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?
6 Hoc autem dicebattentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus.6 Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus:“ Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quidaccipiat! ”.7 Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :
9 “ Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haecquid sunt propter tantos? ”.9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed hæc quid sunt inter tantos ?
10 Dixit Iesus: “ Facite homines discumbere ”.Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinquemilia.10 Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuitdiscumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant.11 Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.
12 Ut autem impletisunt, dicit discipulis suis: “ Colligite, quae superaverunt, fragmenta, nequid pereat ”.12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinosfragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, quimanducaverunt.
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant.
14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic estvere propheta, qui venit in mundum! ”.14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
15 Iesus ergo, cum cognovisset quiaventuri essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montemipse solus.
15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
17 et, cumascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factaeerant, et nondum venerat ad eos Iesus.17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus.
18 Mare autem, vento magno flante,exsurgebat.18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta,vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt.19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
20 Illeautem dicit eis: “ Ego sum, nolite timere! ”.20 Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.
21 Volebant ergo accipere eumin navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.
21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
22 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non eratibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sedsoli discipuli eius abiissent;22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :
23 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxtalocum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
24 Cum ergo vidissetturba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculaset venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
25 Et cum invenissent eum trans mare,dixerunt ei: “ Rabbi, quando huc venisti? ”.
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?
26 Respondit eis Iesus et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, nonquia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.26 Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
27 Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quemFilius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
28 Dixerunt ergoad eum: “ Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ”.28 Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?
29 Respondit Iesus etdixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
29 Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
30 Dixerunt ergo ei: “ Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamustibi? Quid operaris?30 Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?
31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicutscriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare” ”.31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de cælo dedit eis manducare.
32 Dixit ergo eisIesus: “ Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sedPater meus dat vobis panem de caelo verum;32 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
33 panis enim Dei est, qui descenditde caelo et dat vitam mundo ”.33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
34 Dixerunt ergo ad eum: “ Domine, semper danobis panem hunc ”.34 Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.
35 Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit adme, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.35 Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitæ : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
36 Sed dixi vobis,quia et vidistis me et non creditis.36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet;et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :
38 quia descendi de caelo, non utfaciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
39 Haec est autemvoluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sedresuscitem illud in novissimo die.39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
40 Haec est enim voluntas Patris mei, utomnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitaboego eum in novissimo die ”.
40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “ Ego sum panis, qui decaelo descendi ”,41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
42 et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuiusnos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.
42 et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?
43 Respondit Iesus et dixit eis: “ Nolite murmurare in invicem.43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :
44 Nemo potestvenire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum innovissimo die.44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45 Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “.Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem viditquisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis: Quicredit, habet vitam aeternam.
47 Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam æternam.
48 Ego sum panis vitae.48 Ego sum panis vitæ.
49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna etmortui sunt.49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50 Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipsomanducaverit, non moriatur.50 Hic est panis de cælo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Siquis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo,caro mea est pro mundi vita ”.
51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobiscarnem suam dare ad manducandum? ”.52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
53 Dixit ergo eis Iesus: “ Amen, amendico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eiussanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
54 Qui manducat meam carnem etbibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimodie.54 Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
55 Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
56 Quimanducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.56 Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;
57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, etipse vivet propter me.57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
58 Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicutmanducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”.58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
59 Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
60 Multi ergo audientes exdiscipulis eius dixerunt: “ Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ”.60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius,dixit eis: “ Hoc vos scandalizat?61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?
62 Si ergo videritis Filium hominisascendentem, ubi erat prius?62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?
63 Spiritus est, qui vivificat, caro non prodestquidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?
64 Sedsunt quidam ex vobis, qui non credunt ”. Sciebat enim ab initio Iesus, quiessent non credentes, et quis traditurus esset eum.64 Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
65 Et dicebat: “ Proptereadixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.66 Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
67 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “ Numquid et vos vultis abire? ”.67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.
68 Respondit ei Simon Petrus: “ Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternaehabes;68 Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?
69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ”.69 Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitæ æternæ habes :
70 Respondit eis Iesus: “ Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolusest ”.70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat tradituruseum, cum esset unus ex Duodecim.
71 Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?
72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.