Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 22


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha.1 Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :
2 Etquaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebantvero plebem.2 et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.
3 Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth,unum de Duodecim;3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :
4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum etmagistratibus, quemadmodum illum traderet eis.4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
5 Et gavisi sunt et pacti suntpecuniam illi dare.5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
6 Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderetillum sine turba.
6 Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
8 Et misitPetrum et Ioannem dicens: “ Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ”.8 Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
9 At illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus? ”.9 At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?
10 Et dixit ad eos: “ Ecce,introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans;sequimini eum in domum, in quam intrat.10 Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,
11 Et dicetis patri familias domus: “Dicittibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.11 et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?
12 Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ”.12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.
13 Euntes auteminvenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.
13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
15 Et ait illis: “Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.15 Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
16 Dicoenim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ”.16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
17 Et acceptocalice, gratias egit et dixit: “ Accipite hoc et dividite inter vos.17 Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
18 Dicoenim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ”.18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
19 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc estcorpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
20 Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum testamentumest in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
21 Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
22 et quidem Filiushominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, perquem traditur! ”.22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.
23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis,qui hoc facturus esset.
23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
25 Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habentsuper eos, benefici vocantur.25 Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
26 Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis,fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.26 Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.
27 Nam quis maiorest: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in mediovestrum sum, sicut qui ministrat.
27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :
28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
29 et egodispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
30 ut edatis et bibatissuper mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecimtribus Israel.
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
31 Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;31 Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :
32 egoautem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus,confirma fratres tuos ”.32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
33 Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et incarcerem et in mortem ire ”.33 Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
34 Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, noncantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.
34 At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
35 Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis,numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?
36 Dixitergo eis: “ Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, quinon habet, vendat tunicam suam et emat gladium.36 At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
37 Dico enim vobis: Hoc, quodscriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”.Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
38 At illi dixerunt: “Domine, ecce gladii duo hic ”. At ille dixit eis: “ Satis est ”.
38 At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autemillum et discipuli.39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “ Orate, neintretis in tentationem ”.40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.
41 Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus estlapidis, et, positis genibus, orabat41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,
42 dicens: “ Pater, si vis, transfercalicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”.42 dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43 Apparuitautem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixiusorabat.43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44 Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis interram.44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eosdormientes prae tristitia45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
46 et ait illis: “ Quid dormitis? Surgite; orate, neintretis in tentationem ”.
46 Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47 Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim,antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.47 Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
48 Iesus autem dixitei: “ Iuda, osculo Filium hominis tradis? ”.48 Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?
49 Videntes autem hi, qui circaipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “ Domine, si percutimus in gladio?”.49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?
50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavitauriculam eius dextram.50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
51 Respondens autem Iesus ait: “ Sinite usque huc! ”.Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.51 Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
52 Dixit autem Iesus ad eos, quivenerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “ Quasiad latronem existis cum gladiis et fustibus?52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?
53 Cum cotidie vobiscum fuerim intemplo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestastenebrarum ”.
53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principissacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.
55 Accenso autem igni in medio atrioet circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
56 Quem cum vidissetancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.
57 “ Et hiccum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens:57 At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.
58 “ Mulier, non novi illum!”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrusvero ait: “ O homo, non sum! ”.58 Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.
59 Et intervallo facto quasi horae unius,alius quidam affirmabat dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeusest! ”.59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.
60 Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhucillo loquente cantavit gallus.60 Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
61 Et conversus Dominus respexit Petrum; etrecordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantethodie, ter me negabis ”.61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
62 Et egressus foras flevit amare.
62 Et egressus foras Petrus flevit amare.
63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes;63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.
64 et velaverunt eum etinterrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”.64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?
65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum etscribae et duxerunt illum in concilium suum66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
67 dicentes: “ Si tu es Christus,dic nobis ”. Et ait illis: “ Si vobis dixero, non credetis;67 Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :
68 si auteminterrogavero, non respondebitis mihi.
68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”.69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
70 Dixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad illos: “ Vosdicitis quia ego sum ”.70 Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.
71 At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramustestimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ”.
71 At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.