Isaiæ 48
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. | 1 שמעו זאת בית יעקב הנקראים בשם ישראל וממי יהודה יצאו הנשבעים בשם יהוה ובאלהי ישראל יזכירו לא באמת ולא בצדקה |
2 De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. | 2 כי מעיר הקדש נקראו ועל אלהי ישראל נסמכו יהוה צבאות שמו |
3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. | 3 הראשנות מאז הגדתי ומפי יצאו ואשמיעם פתאם עשיתי ותבאנה |
4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. | 4 מדעתי כי קשה אתה וגיד ברזל ערפך ומצחך נחושה |
5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ”. | 5 ואגיד לך מאז בטרם תבוא השמעתיך פן תאמר עצבי עשם ופסלי ונסכי צום |
6 Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. | 6 שמעת חזה כלה ואתם הלוא תגידו השמעתיך חדשות מעתה ונצרות ולא ידעתם |
7 Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ”. | 7 עתה נבראו ולא מאז ולפני יום ולא שמעתם פן תאמר הנה ידעתין |
8 Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. | 8 גם לא שמעת גם לא ידעת גם מאז לא פתחה אזנך כי ידעתי בגוד תבגוד ופשע מבטן קרא לך |
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te. | 9 למען שמי אאריך אפי ותהלתי אחטם לך לבלתי הכריתך |
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis. | 10 הנה צרפתיך ולא בכסף בחרתיך בכור עני |
11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. | 11 למעני למעני אעשה כי איך יחל וכבודי לאחר לא אתן |
12 Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. | 12 שמע אלי יעקב וישראל מקראי אני הוא אני ראשון אף אני אחרון |
13 Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. | 13 אף ידי יסדה ארץ וימיני טפחה שמים קרא אני אליהם יעמדו יחדו |
14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. | 14 הקבצו כלכם ושמעו מי בהם הגיד את אלה יהוה אהבו יעשה חפצו בבבל וזרעו כשדים |
15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. | 15 אני אני דברתי אף קראתיו הביאתיו והצליח דרכו |
16 Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. | 16 קרבו אלי שמעו זאת לא מראש בסתר דברתי מעת היותה שם אני ועתה אדני יהוה שלחני ורוחו |
17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. | 17 כה אמר יהוה גאלך קדוש ישראל אני יהוה אלהיך מלמדך להועיל מדריכך בדרך תלך |
18 Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; | 18 לוא הקשבת למצותי ויהי כנהר שלומך וצדקתך כגלי הים |
19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. | 19 ויהי כחול זרעך וצאצאי מעיך כמעתיו לא יכרת ולא ישמד שמו מלפני |
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”. | 20 צאו מבבל ברחו מכשדים בקול רנה הגידו השמיעו זאת הוציאוה עד קצה הארץ אמרו גאל יהוה עבדו יעקב |
21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. | 21 ולא צמאו בחרבות הוליכם מים מצור הזיל למו ויבקע צור ויזבו מים |
22 Non est pax impiis, dicit Dominus. | 22 אין שלום אמר יהוה לרשעים |