Isaia 48
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. | 1 Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia. |
2 De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. | 2 De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt : Dominus exercituum nomen ejus. |
3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt. | 3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea : repente operatus sum, et venerunt. |
4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea. | 4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. |
5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ”. | 5 Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista. |
6 Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis. | 6 Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis. |
7 Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ”. | 7 Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea. |
8 Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris. | 8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua : scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. |
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te. | 9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas. |
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis. | 10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis. |
11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo. | 11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo. |
12 Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. | 12 Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco : ego ipse, ego primus, et ego novissimus. |
13 Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul. | 13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul. |
14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. | 14 Congregamini, omnes vos, et audite : quis de eis annuntiavit hæc ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. |
15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. | 15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus. |
16 Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. | 16 Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum : ex tempore antequam fieret, ibi eram : et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus. |
17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. | 17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. |
18 Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; | 18 Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris : |
19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea. | 19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea. |
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: “ Redemit Dominus servum suum Iacob ”. | 20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate : auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob. |
21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. | 21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos : aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. |
22 Non est pax impiis, dicit Dominus. | 22 Non est pax impiis, dicit Dominus. |