Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Qoelet 7


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
1 Quid necesse est homini majora se quærere,
cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,
numero dierum peregrinationis suæ,
et tempore quod velut umbra præterit ?
aut quis ei poterit indicare
quod post eum futurum sub sole sit ?
2 Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii;
in illa enim finis cunctorum hominum,
et vivens hoc conferet in corde.
2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
3 Melior est tristitia risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus.
3 Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii ;
in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,
et vivens cogitat quid futurum sit.
4 Cor sapientium in domo luctus,
et cor stultorum in domo laetitiae.
4 Melior est ira risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
5 Melius est a sapiente corripi
quam laetari stultorum canticis,
5 Cor sapientium ubi tristitia est,
et cor stultorum ubi lætitia.
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
6 Melius est a sapiente corripi,
quam stultorum adulatione decipi ;
7 Quia calumnia stultum facit sapientem,
et munus cor insanire facit.
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
8 “ Melior est finis negotii quam principium,
melior est patiens arrogante ”.
8 Calumnia conturbat sapientem,
et perdet robur cordis illius.
9 Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.9 Melior est finis orationis quam principium.
Melior est patiens arrogante.
10 Nedicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nuncsunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc.10 Ne sis velox ad irascendum,
quia ira in sinu stulti requiescit.
11 Bona est sapientia cumdivitiis et prodest videntibus solem.11 Ne dicas : Quid putas causæ est
quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?
stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
12 Sicut enim protegit sapientia, sicprotegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuitpossessori suo.12 Utilior est sapientia cum divitiis,
et magis prodest videntibus solem.
13 Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod illecurvum fecerit.13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;
hoc autem plus habet eruditio et sapientia,
quod vitam tribuunt possessori suo.
14 In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicuthanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro.
14 Considera opera Dei,
quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
15 Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua,et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua.
15 In die bona fruere bonis,
et malam diem præcave ;
sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,
ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
16 Noli esse nimis iustus
neque sapiens supra modum!
Cur te perdere vis?
16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :
justus perit in justitia sua,
et impius multo vivit tempore in malitia sua.
17 Ne agas nimis impie
et noli esse stultus!
Cur mori debeas in tempore non tuo?
17 Noli esse justus multum,
neque plus sapias quam necesse est,
ne obstupescas.
18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam,quia qui timet Deum, utrumque devitat.18 Ne impie agas multum,
et noli esse stultus,
ne moriaris in tempore non tuo.
19 Sapientia confortabit sapientem superdecem principes civitatis.19 Bonum est te sustentare justum :
sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;
quia qui timet Deum nihil negligit.
20 Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonumet non peccet.20 Sapientia confortavit sapientem
super decem principes civitatis ;
21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cortuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;21 non est enim homo justus in terra
qui faciat bonum et non peccet.
22 scit enim conscientiatua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
ne accomodes cor tuum,
ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”.23 scit enim conscientia tua
quia et tu crebro maledixisti aliis.
24 Et ipsalongius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quisinveniet eam?
24 Cuncta tentavi in sapientia.
Dixi : Sapiens efficiar :
et ipsa longius recessit a me,
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaereremsapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et erroremimprudentiam.25 multo magis quam erat.
Et alta profunditas, quis inveniet eam ?
26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorumest, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugieteam; qui autem peccator est, capietur ab illa.26 Lustravi universa animo meo,
ut scirem et considerarem,
et quærerem sapientiam, et rationem,
et ut cognoscerem impietatem stulti,
et errorem imprudentium :
27 Ecce hoc inveni, dixitEcclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,27 et inveni amariorem morte mulierem,
quæ laqueus venatorum est,
et sagena cor ejus ;
vincula sunt manus illius.
Qui placet Deo effugiet illam ;
qui autem peccator est capietur ab illa.
28 quam adhuc quaeritanima mea, et non inveni:
Hominem de mille unum repperi,
mulierem ex omnibus non inveni.
28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,
unum et alterum ut invenirem rationem,
29 Ecce solummodo hoc inveni:
Quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.
29 quam adhuc quærit anima mea,
et non inveni.
Virum de mille unum reperi ;
mulierem ex omnibus non inveni.
30 Solummodo hoc inveni,
quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus.
Quis talis ut sapiens est ?
et quis cognovit solutionem verbi ?