Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Qoelet 7


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
1 טוב שם משמן טוב ויום המות מיום הולדו
2 Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii;
in illa enim finis cunctorum hominum,
et vivens hoc conferet in corde.
2 טוב ללכת אל בית אבל מלכת אל בית משתה באשר הוא סוף כל האדם והחי יתן אל לבו
3 Melior est tristitia risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus.
3 טוב כעס משחק כי ברע פנים ייטב לב
4 Cor sapientium in domo luctus,
et cor stultorum in domo laetitiae.
4 לב חכמים בבית אבל ולב כסילים בבית שמחה
5 Melius est a sapiente corripi
quam laetari stultorum canticis,
5 טוב לשמע גערת חכם מאיש שמע שיר כסילים
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
6 כי כקול הסירים תחת הסיר כן שחק הכסיל וגם זה הבל
7 Quia calumnia stultum facit sapientem,
et munus cor insanire facit.
7 כי העשק יהולל חכם ויאבד את לב מתנה
8 “ Melior est finis negotii quam principium,
melior est patiens arrogante ”.
8 טוב אחרית דבר מראשיתו טוב ארך רוח מגבה רוח
9 Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.9 אל תבהל ברוחך לכעוס כי כעס בחיק כסילים ינוח
10 Nedicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nuncsunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc.10 אל תאמר מה היה שהימים הראשנים היו טובים מאלה כי לא מחכמה שאלת על זה
11 Bona est sapientia cumdivitiis et prodest videntibus solem.11 טובה חכמה עם נחלה ויתר לראי השמש
12 Sicut enim protegit sapientia, sicprotegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuitpossessori suo.12 כי בצל החכמה בצל הכסף ויתרון דעת החכמה תחיה בעליה
13 Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod illecurvum fecerit.13 ראה את מעשה האלהים כי מי יוכל לתקן את אשר עותו
14 In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicuthanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro.
14 ביום טובה היה בטוב וביום רעה ראה גם את זה לעמת זה עשה האלהים על דברת שלא ימצא האדם אחריו מאומה
15 Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua,et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua.
15 את הכל ראיתי בימי הבלי יש צדיק אבד בצדקו ויש רשע מאריך ברעתו
16 Noli esse nimis iustus
neque sapiens supra modum!
Cur te perdere vis?
16 אל תהי צדיק הרבה ואל תתחכם יותר למה תשומם
17 Ne agas nimis impie
et noli esse stultus!
Cur mori debeas in tempore non tuo?
17 אל תרשע הרבה ואל תהי סכל למה תמות בלא עתך
18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam,quia qui timet Deum, utrumque devitat.18 טוב אשר תאחז בזה וגם מזה אל תנח את ידך כי ירא אלהים יצא את כלם
19 Sapientia confortabit sapientem superdecem principes civitatis.19 החכמה תעז לחכם מעשרה שליטים אשר היו בעיר
20 Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonumet non peccet.20 כי אדם אין צדיק בארץ אשר יעשה טוב ולא יחטא
21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cortuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;21 גם לכל הדברים אשר ידברו אל תתן לבך אשר לא תשמע את עבדך מקללך
22 scit enim conscientiatua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
22 כי גם פעמים רבות ידע לבך אשר גם את קללת אחרים
23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”.23 כל זה נסיתי בחכמה אמרתי אחכמה והיא רחוקה ממני
24 Et ipsalongius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quisinveniet eam?
24 רחוק מה שהיה ועמק עמק מי ימצאנו
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaereremsapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et erroremimprudentiam.25 סבותי אני ולבי לדעת ולתור ובקש חכמה וחשבון ולדעת רשע כסל והסכלות הוללות
26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorumest, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugieteam; qui autem peccator est, capietur ab illa.26 ומוצא אני מר ממות את האשה אשר היא מצודים וחרמים לבה אסורים ידיה טוב לפני האלהים ימלט ממנה וחוטא ילכד בה
27 Ecce hoc inveni, dixitEcclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,27 ראה זה מצאתי אמרה קהלת אחת לאחת למצא חשבון
28 quam adhuc quaeritanima mea, et non inveni:
Hominem de mille unum repperi,
mulierem ex omnibus non inveni.
28 אשר עוד בקשה נפשי ולא מצאתי אדם אחד מאלף מצאתי ואשה בכל אלה לא מצאתי
29 Ecce solummodo hoc inveni:
Quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.
29 לבד ראה זה מצאתי אשר עשה האלהים את האדם ישר והמה בקשו חשבנות רבים