Primus Machabaeorum 1
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | Káldi-Neovulgáta |
|---|---|
| 1 Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui priusregnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum etMedorum, | |
| 2 constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit regesterrae; | |
| 3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinisgentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est coreius. | |
| 4 Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium ettyrannos, et facti sunt illi in tributum. | |
| 5 Et post haec decidit in lectum etcognovit quia moreretur; | |
| 6 et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erantnutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. | |
| 7 Etregnavit Alexander annis duodecim et mortuus est. | |
| 8 Et obtinuerunt pueri eiusregnum, unusquisque in loco suo; | |
| 9 et imposuerunt omnes sibi diademata postmortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala interra. | |
| 10 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis,qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regniGraecorum. | |
| 11 In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaseruntmultis dicentes: “ Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circanos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ”. | |
| 12 Etbonus visus est sermo in oculis eorum; | |
| 13 et destinaverunt aliqui de populo etabierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium. | |
| 14 Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum; | |
| 15 etfecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti suntnationibus et venumdati sunt, ut facerent malum. | |
| 16 Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terraAegypti, ut regnaret super duo regna. | |
| 17 Et intravit in Aegyptum in multitudinegravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine; | |
| 18 etconstituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus afacie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. | |
| 19 Et comprehenderuntcivitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti. | |
| 20 Etreversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimotertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi | |
| 21 etintravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum etcandelabrum luminis et universa vasa eius | |
| 22 et mensam propositionis etlibatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum,quod in facie templi erat; et comminuit omnia. | |
| 23 Et accepit argentum et aurumet vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit; | |
| 24 et,sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus estsuperbia magna. | |
| 25 Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum; | |
| 26 etingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, etspeciositas mulierum immutata est, | |
| 27 omnis maritus sumpsit lamentum, et, quaesedebat in toro maritali, lugebat; | |
| 28 et commota est terra super habitantes inea, et universa domus Iacob induit confusionem. | |
| 29 Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudaeet venit Ierusalem cum turba magna; | |
| 30 et locutus est ad eos verba pacifica indolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eamplaga magna et perdidit populum multum ex Israel. | |
| 31 Et accepit spolia civitatiset succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu; | |
| 32 etcaptivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt. | |
| 33 Et aedificaveruntcivitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis inarcem. | |
| 34 Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convalueruntin ea; | |
| 35 et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem,reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum. | |
| 36 Et factum est hoc adinsidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper; | |
| 37 et effuderuntsanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaveruntsanctificationem. | |
| 38 Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta esthabitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunteam. | |
| 39 Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversisunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum. | |
| 40 Secundumgloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est inluctum. | |
| 41 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus, | |
| 42 et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundumverbum regis Antiochi; | |
| 43 et multi ex Israel consenserunt cultui eius etsacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum. | |
| 44 Et misit rex libros permanus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentiumterrae, | |
| 45 et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in temploDei et contaminare sabbata et dies sollemnes | |
| 46 et polluere sancta et sanctos, | |
| 47 instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia | |
| 48 et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundoet abominatione, | |
| 49 ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnesiustificationes; | |
| 50 et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi,morietur. | |
| 51 Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuitconsideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare percivitatem et civitatem. | |
| 52 Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, quidereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra; | |
| 53 et posuerunt Israel inabditis et in absconditis fugitivorum locis. | |
| 54 Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno,aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae incircuitu aedificaverunt aras | |
| 55 et ante ianuas domorum et in plateissacrificabant. | |
| 56 Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindenteseos; | |
| 57 et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quisconsentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum. | |
| 58 In virtute suafaciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense incivitatibus. | |
| 59 Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quaeerat super altare; | |
| 60 et mulieres, quae circumciderant filios suos,interficiebant secundum iussum | |
| 61 — et suspendebant infantes a cervicibuseorum — et domos eorum et eos, qui circumciderant illos. | |
| 62 Et multi in Israelobtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda, | |
| 63 etelegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentumsanctum, et moriebantur. | |
| 64 Et facta est ira magna super Israel valde. |