Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 2


font

1In diebus illis surrexit Mattha thias filius Ioannis filii Simeonissacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin.2Et habebat filiosquinque: Ioannem, qui cognominabatur Gaddis,3et Simonem, qui vocabatur Thasi,4et Iudam, qui vocabatur Maccabaeus,5et Eleazarum, qui vocabatur Abaran, etIonathan, qui vocabatur Apphus.
6Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem,7et dixit: “Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionemcivitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum,sanctificatio in manu extraneorum.8Factum est templum eius sicut homoignobilis,9vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eiusin plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.10Quae gens non hereditavitregnum eius et non obtinuit spolia eius?11Omnis ornatus eius ablatus est; quaeerat libera, facta est ancilla.12Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostraet gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.13Ut quid nobis adhucvita? ”.14Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operueruntse ciliciis et planxerunt valde.
15Et venerunt, qui ex rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, utsacrificarent.16Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filiieius congregati sunt.17Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixeruntMatthathiae: “ Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatusfiliis et fratribus.18Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut feceruntomnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filiitui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro etmuneribus multis ”.19Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “ Etsiomnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisqueab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius,20et ego et filii meiet fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum.21Propitius sit nobisDominus, ne derelinquamus legem et iustificationes.22Non audiemus verba regis,ut praetereamus officium nostrum dextra vel sinistra ”.23Et, ut cessavitloqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare superaram in Modin secundum iussum regis.24Et vidit Matthathias et zelatus est, etcontremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insilienstrucidavit eum super aram.25Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit inipso tempore et aram destruxit;26et zelatus est legem, sicut fecit PhineesZambri filio Salom.27Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens:“ Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me ”.28Etfugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant incivitate.29Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium indesertum, ut sederent ibi,30ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecoraeorum, quoniam induraverant super eos mala.
31Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitateDavid, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, inloca occulta in deserto.32Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendenteseos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in diesabbatorum33et dixerunt ad eos: “ Usque hoc nunc! Exite et facite secundumverbum regis et vivetis ”.34Et dixerunt: “ Non exibimus neque faciemusverbum regis, ut polluamus diem sabbatorum ”.35Et concitaverunt adversus eosproelium.36Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos necoppilaverunt loca occulta37dicentes: “ Moriamur omnes in simplicitatenostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos ”.38Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxoreseorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
39Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde;40et dixit vir proximo suo: “ Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt,et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibusnostris, nunc citius disperdent nos a terra ”.41Et cogitaverunt in die illadicentes: “ Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum,pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri inoccultis ”.42Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribusex Israel, omnis voluntarius in lege;43et omnes, qui fugiebant a malis, additisunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum.44Et constituerunt exercitum etpercusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; etceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent.45Et circuivit Matthathias etamici eius, et destruxerunt aras;46et circumciderunt pueros incircumcisos,quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.47Et persecuti suntfilios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum;48et obtinuerunt legemde manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori.
49Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: “Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et iraindignationis.50Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animasvestras pro testamento patrum vestrorum.51Et mementote operum patrum, quaefecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum.52Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei adiustitiam?53Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus estdominus Aegypti.54Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentumsacerdotii aeterni.55Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.56Chaleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem.57David in suamisericordia consecutus est sedem regni in saecula.58Elias, dum zelat zelumlegis, receptus est in caelum.59Ananias et Azarias et Misael credentesliberati sunt de flamma.60Daniel in sua simplicitate liberatus est de oreleonum.61Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, quisperant in eum, non infirmabuntur.62Et a verbis viri peccatoris ne timueritis,quia gloria eius in stercora et in vermes;63hodie extolletur et cras noninvenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit.
64Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.65Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper;ipse erit vobis pater.66Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute suaerit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi.67Et adducetis advos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;68retribuiteretributionem gentibus et intendite in praeceptum legis ”.
69Et benedixit eos et appositus est ad patres suos.70Et defunctus est annocentesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum inModin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.