Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 15


font

1Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simonisacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,2et erantcontinentes hunc modum: “ Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et gentisprincipi et genti Iudaeorum salutem.3Quoniam quidam pestilentes obtinueruntregnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicuterat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas;4volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionemnostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.5Nunc ergo statuotibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque aliadona remiserunt tibi.6Et permisi tibi facere monetam propriam numisma regionituae;7Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatuses, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi;8et omne debitumregis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi.9Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam ettemplum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra ”.
10Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum,et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.11Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens, quae est ad mare;12sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus.13Et applicuit Antiochus ad Doram cum centum viginti milibus virorumbelligeratorum et octo milibus equitum14et circuivit civitatem, et naves amari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebatingredi vel egredi.
15Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes epistulasregibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec:16“Luciusconsul Romanorum Ptolemaeo regi salutem.17Legati Iudaeorum venerunt ad nosamici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi aSimone principe sacerdotum et populo Iudaeorum.18Attulerunt autem et clipeumaureum minarum mille.19Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, utnon exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionemeorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.20Visum autem estnobis accipere ab eis clipeum.21Si qui ergo pestilentes refugerunt de regioneipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eossecundum legem suam ”.22Haec eadem scripsit Demetrio regi et Attalo etAriarathae et Arsacae23et in omnes regiones et Sampsacae et Spartiatis et inDelum et in Myndum et in Sicyonem et in Carida et in Samum et in Pamphyliam etin Lyciam et in Alicarnassum et in Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Sidenet in Aradon et in Gortynam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen.24Exemplum autemeorum scripserunt Simoni principi sacerdotum et populo Iudaeorum.
25Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens eisemper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret autintroiret.26Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium etargentum et aurum et vasa copiosa.27Et noluit ea accipere, sed rupit omnia,quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.28Et misit ad eumAthenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: “ Vos tenetisIoppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei;29finesearum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per locamulta in regno meo.30Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributalocorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;31sin autem, date proillis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, ettributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimusvos”.32Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriamSimonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit etrettulit ei verba regis.33Et respondit ei Simon et dixit ei: “ Neque alienamterram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quaeiniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.34Nos vero tempushabentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum;35nam de Ioppe et Gazara,quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra:horum damus talenta centum ”. Et non respondit ei verbum.36Reversus autemcum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quaevidit; et iratus est rex ira magna.37Tryphon autem ascendit in navem et fugitin Orthosiam.
38Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum peditum et equitumdedit illi;39et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavitei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rexautem persequebatur Tryphonem.40Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepitirritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.41Etaedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressiperambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.