Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 12


font

1Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros et misitRomam statuere et renovare cum eis amicitiam;2et ad Spartiatas et ad alia locamisit epistulas secundum eadem.3Et abierunt Romam et intraverunt curiam etdixerunt: “Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovareamicitiam et societatem secundum pristinum”.4Et dederunt illis epistulas adipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iudae cum pace.5Et hoc estexemplum epistularum, quas scripsit Ionathas Spartiatis:6“ Ionathas summussacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus IudaeorumSpartiatis fratribus salutem.7Iampridem missae erant epistulae ad Oniam summumsacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicutrescriptum continet, quod subiectum est.8Et suscepit Onias virum, qui missusfuerat, cum honore; et accepit epistulas, in quibus significabatur de societateet amicitia.9Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem habentessanctos libros, qui sunt in manibus nostris,10tentavimus mittere ad vosrenovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multaenim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.11Nos ergo in omni temporesine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memoressumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fasest et decet meminisse fratrum.12Laetamur itaque de gloria vestra.13Nosautem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia; et impugnaverunt nosreges, qui sunt in circuitu nostro.14Noluimus ergo vobis molesti esse etceteris sociis et amicis nostris in his proeliis;15habemus enim de caeloauxilium, quod nos adiuvat, et liberati sumus nos ab inimicis nostris, ethumiliati sunt inimici nostri.16Elegimus itaque Numenium Antiochi filium etAntipatrem Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam etsocietatem pristinam;17mandavimus itaque eis, ut veniant etiam ad vos etsalutent vos et reddant vobis epistulas nostras de innovatione et fraternitatenostra.18Et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec ”.
19Et hoc est rescriptum epistularum, quas miserunt Oniae:20“ Arius rexSpartiatarum Oniae sacerdoti magno salutem.21Inventum est in scriptura deSpartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quod sunt de genere Abraham.22Etnunc, ex quo haec cognovimus, bene facietis scribentes nobis de pace vestra.23Sed et nos rescribimus vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostraesunt; et, quae nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobissecundum haec ”.
24Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitumulto supra quam prius pugnare adversus eum.25Et exiit ab Ierusalem etoccurrit eis in Amathitem regionem; non enim dedit eis spatium, ut ingrederenturregionem eius.26Et misit speculatores in castra eorum, et reversirenuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte.27Cumoccidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratosad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum.28Etaudierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et timueruntet formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis.29Ionathasautem et, qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane; videbant enim luminariaardentia.30Et insecutus est eos Ionathas et non comprehendit eos; transierantenim flumen Eleutherum.31Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocanturZabadaei, et percussit eos et accepit spolia eorum.32Et iunxit et venitDamascum et perambulabat omnem regionem illam.33Simon autem exiit et venitusque ad Ascalonem et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupaviteam;34audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii, etposuit ibi custodes, ut custodirent eam.
35Et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eisaedificare praesidia in Iudaea36et altius extollere muros Ierusalem etexaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam acivitate, ut esset ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant.37Etconvenerunt, ut aedificarent civitatem; et cecidit de muro, qui erat supertorrentem a subsolano, et reparavit eum, qui vocatur Chaphenatha.38Et Simonaedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras.
39Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extenderemanum in Antiochum regem.40Et veritus est, ne forte non permitteret eumIonathas et ne forte pugnaret adversus eum, et quaerebat comprehendere eum etoccidere et exsurgens abiit in Bethsan.41Et exivit Ionathas obviam illi cumquadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethsan.42Et viditTryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit43etexcepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei muneraet praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi.44Et dixitIonathae: “ Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?45Etnunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint,et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquumexercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enimveni ”.46Et credidit ei et fecit, sicut dixit, et dimisit exercitum, etabierunt in terram Iudae.47Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibusremisit in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo.48Ut autemintravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas Ptolemenses et comprehenderunteum; et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.49Et misit Tryphonexercitum et equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes sociosIonathae.50At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et periit,et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati paratiin proelium.51Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res estillis, reversi sunt;52illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae etplanxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxitIsrael luctu magno.53Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitueorum, conterere eos; dixerunt enim:54“Non habent principem et adiuvantem;nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum ”.