Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 7


font

1Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma;et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic.2Etfactum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitusAntiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum.3Et res ei innotuit, et ait: “Nolite mihi ostendere facies eorum ”.4Et occidit eos exercitus, et seditDemetrius super sedem regni sui.5Et venerunt ad eum viri iniqui et impii exIsrael, et Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos;6et accusaveruntpopulum apud regem dicentes: “ Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicostuos et nos dispersit de terra nostra;7nunc ergo mitte virum, cui credis, uteat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eoset omnes adiutores eorum ”.
8Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnumin regno et fidelem regi. Et misit eum9et Alcimum impium et constituit eisacerdotium et mandavit ei facere ultionem in filios Israel.10Et surrexeruntet venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et adfratres eius verbis pacificis in dolo.11Et non intenderunt sermonibus eorum;viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.12Et convenerunt ad Alcimum etBacchidem congregatio scribarum requirere iusta;13et primi Asidaei erant infiliis Israel et exquirebant ab eis pacem.14Dixerunt enim: “ Homo sacerdosde semine Aaron venit et non decipiet nos ”.15Et locutus est cum eis verbapacifica et iuravit illis dicens: “ Non inferemus vobis malum neque amicisvestris ”.16Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros etoccidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
17“ Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuituIerusalem, et non erat qui sepeliret ”.
18Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “ Nonest in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum etiusiurandum, quod iuraverunt ”.19Et movit Bacchides ab Ierusalem etapplicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad serefugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum.20Et commisitregionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi; et abiitBacchides ad regem.
21Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui;22et convenerunt adeum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae etfecerunt plagam magnam in Israel.23Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecitAlcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes;24et exiitin omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, etcessaverunt ultra exire in regionem.25Ut vidit autem Alcimus quod praevaluitIudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; etregressus est ad regem et accusavit eos criminibus.
26Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat etinimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum.27Etvenit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratreseius verbis pacificis cum dolo28dicens: “ Non sit pugna inter me et vos;veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ”.29Et venit adIudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et hostes parati erant rapere Iudam.30Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus estab eo et amplius noluit videre faciem eius.31Et cognovit Nicanor quoniamdenudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxtaChapharsalama;32et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, etfugerunt in civitatem David.33Et post haec verba ascendit Nicanor in montemSion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribuspopuli salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur prorege.34Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est superbe35etiuravit cum ira dicens: “ Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius inmanus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna.36Et intraverunt sacerdotes et steterunt antefaciem altaris et templi et flentes dixerunt:37“ Tu elegisti domum istam adinvocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationispopulo tuo;38fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant ingladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ”.
39Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et occurrit illiexercitus Syriae.40Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Etoravit Iudas et dixit:41“ Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt;exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.42Sic contereexercitum istum in conspectu nostro hodie, et sciant ceteri quia male locutusest super sancta tua, et iudica illum secundum malitiam illius ”.43Etcommiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita suntcastra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio.44Ut autem vidit exercituseius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt.45Et persecuti sunteos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecineruntpost eos cum significationibus.46Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae incircuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio,et non est relictus ex eis nec unus.47Et acceperunt spolia eorum et praedam etcaput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, etattulerunt et suspenderunt contra Ierusalem.48Et laetatus est populus valde;et egerunt diem illam in laetitia magna49et constituerunt agere omnibus annisdiem istam tertia decima die Adar.50Et siluit terra Iudae dies paucos.