Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Ester 10


font

1Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum.2Cuiusfortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum,scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,3et quomodoMardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeoset acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea,quae ad pacem seminis sui pertinerent.
3aDixitque Mardochaeus ad omnes: “ A Deo facta sunt ista! ”.3bRecordatusest enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorumquidquam irritum fuit.3c“ Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux etsol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem etvoluit esse reginam;3dduo autem dracones, ego sum et Aman;3egentes, quaeconvenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum;3fgens autem mea,id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominuspopulum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atqueportenta, quae non sunt facta inter gentes.3gEt duas sortes esse praecepit,unam populi Dei et alteram cunctarum gentium.3hVenitque utraque sors instatutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus.3iEtrecordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam.3kEtobservabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima dieeiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo pervestras deinceps generationes in populo Israel ”.