Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 4


font

1Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos, etmoverunt castra nocte,2ut applicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eossubito; et, qui erant ex arce, erant illis duces.3Et audivit Iudas et surrexitipse et potentes percutere exercitum regis, qui erat in Emmaus,4dum adhucdispersus esset exercitus a castris.5Et venit Gorgias in castra Iudae noctu etneminem invenit; et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit: “ Fugiunt hi anobis ”.6Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribusmilibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant.7Etviderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, ethi docti ad proelium.8Et ait Iudas viris, qui secum erant: “ Ne timueritismultitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis;9mementote qualiter salvifacti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu.10Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor erit testamentipatrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie;11etscient omnes gentes quia est, qui redimat et liberet Israel ”.
12Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso13et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda,14et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt in campum.15Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeronet usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque adtria milia virorum.16Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutioneeorum;17dixitque ad populum: “ Non concupiscatis spolia, quia bellum contranos est,18et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunccontra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spoliaconfidenter ”.19Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedamprospiciens de monte.20Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, etsuccenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est.21Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero et Iudae exercitum incampo paratum ad proelium22fugerunt omnes in terram alienigenarum.23Et Iudasreversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum ethyacinthum et purpuram marinam et opes magnas.24Et conversi hymnum canebant etbenedicebant in caelum: “ Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius”.25Et facta est salus magna in Israel in die illa.
26Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiaeuniversa, quae acciderant;27quibus ille auditis, consternatus est et animodeficiebat, quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualiamandaverat ei rex, evenerant.
28Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitumquinque milia, ut debellaret eos.29Et venerunt in Idumaeam et castra posueruntin Bethsuris; et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris.30Et viditexercitum fortem et oravit et dixit: “ Benedictus es, Salvator Israel, quicontrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castraalienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius.31Concludeexercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo etequitibus suis.32Da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum, etcommoveantur contritione sua;33deice illos gladio diligentium te, etcollaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis ”.
34Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinquemilia virorum et prociderunt ex adverso eorum.35Videns autem Lysias factameversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt autvivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multonumero rursus venirent in Iudaeam.36Dixit autem Iudas et fratres eius: “Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ”.37Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.38Etviderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et inatriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoriadiruta.39Et sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno etimposuerunt cinerem40et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunttubis signorum et clamaverunt in caelum.41Tunc ordinavit Iudas viros, utpugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec mundaret sancta.
42Et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege;43etmundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.44Etcogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo facerent.45Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne umquam illis essetin opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et demoliti sunt altare46etreposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, utresponderet de eis.47Et acceperunt lapides integros secundum legem etaedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius.48Etaedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt.49Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum etmensam in templum.50Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quaesuper candelabrum erant et lucebant in templo,51et posuerunt super mensampanes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant.52Etante lucem surrexerunt quinta et vicesima die mensis noni — hic est mensisCasleu — centesimi quadragesimi octavi anni53et obtulerunt sacrificiumsecundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt;54secundumtempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatumest in canticis et citharis et cinyris et cymbalis.55Et cecidit omnis populusin faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis;56et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cumlaetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis57et ornaveruntfaciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoriaet imposuerunt eis ianuas.58Et facta est laetitia in populo magna valde, etaversum est opprobrium gentium.
59Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur diesdedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quintaet vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.60Et aedificaverunt intempore illo montem Sion per circuitum muros altos et turres firmas, ne quandovenirent gentes et conculcarent ea, sicut antea fecerunt.61Et collocavit illicexercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, uthaberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.