Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 1


font
NOVA VULGATADIODATI
1 Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui priusregnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum etMedorum,
2 constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit regesterrae;
3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinisgentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est coreius.
4 Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium ettyrannos, et facti sunt illi in tributum.
5 Et post haec decidit in lectum etcognovit quia moreretur;
6 et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erantnutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.
7 Etregnavit Alexander annis duodecim et mortuus est.
8 Et obtinuerunt pueri eiusregnum, unusquisque in loco suo;
9 et imposuerunt omnes sibi diademata postmortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala interra.
10 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis,qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regniGraecorum.
11 In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaseruntmultis dicentes: “ Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circanos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ”.
12 Etbonus visus est sermo in oculis eorum;
13 et destinaverunt aliqui de populo etabierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium.
14 Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum;
15 etfecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti suntnationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.
16 Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terraAegypti, ut regnaret super duo regna.
17 Et intravit in Aegyptum in multitudinegravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine;
18 etconstituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus afacie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
19 Et comprehenderuntcivitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.
20 Etreversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimotertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi
21 etintravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum etcandelabrum luminis et universa vasa eius
22 et mensam propositionis etlibatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum,quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
23 Et accepit argentum et aurumet vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit;
24 et,sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus estsuperbia magna.
25 Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum;
26 etingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, etspeciositas mulierum immutata est,
27 omnis maritus sumpsit lamentum, et, quaesedebat in toro maritali, lugebat;
28 et commota est terra super habitantes inea, et universa domus Iacob induit confusionem.
29 Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudaeet venit Ierusalem cum turba magna;
30 et locutus est ad eos verba pacifica indolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eamplaga magna et perdidit populum multum ex Israel.
31 Et accepit spolia civitatiset succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu;
32 etcaptivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt.
33 Et aedificaveruntcivitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis inarcem.
34 Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convalueruntin ea;
35 et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem,reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.
36 Et factum est hoc adinsidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper;
37 et effuderuntsanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaveruntsanctificationem.
38 Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta esthabitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunteam.
39 Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversisunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
40 Secundumgloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est inluctum.
41 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus,
42 et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundumverbum regis Antiochi;
43 et multi ex Israel consenserunt cultui eius etsacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.
44 Et misit rex libros permanus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentiumterrae,
45 et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in temploDei et contaminare sabbata et dies sollemnes
46 et polluere sancta et sanctos,
47 instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia
48 et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundoet abominatione,
49 ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnesiustificationes;
50 et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi,morietur.
51 Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuitconsideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare percivitatem et civitatem.
52 Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, quidereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra;
53 et posuerunt Israel inabditis et in absconditis fugitivorum locis.
54 Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno,aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae incircuitu aedificaverunt aras
55 et ante ianuas domorum et in plateissacrificabant.
56 Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindenteseos;
57 et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quisconsentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.
58 In virtute suafaciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense incivitatibus.
59 Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quaeerat super altare;
60 et mulieres, quae circumciderant filios suos,interficiebant secundum iussum
61 — et suspendebant infantes a cervicibuseorum — et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.
62 Et multi in Israelobtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda,
63 etelegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentumsanctum, et moriebantur.
64 Et facta est ira magna super Israel valde.