Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 8


font

1Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus etconsentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos,statuerunt cum eis amicitiam,2et quia sunt potentes viribus. Et narraveruntproelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eoset duxerunt eos sub tributum,3et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod inpotestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt;4et possederuntomnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis —et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos etpercusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis;5etPhilippum et Persea Citiorum regem et, quotquot adversum eos arma tulerant,contriverunt in bello et obtinuerunt eos;6et Antiochum magnum regem Asiae, quieis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus etexercitum magnum valde, contritum ab eis,7et ceperunt eum vivum et statuerunt,ut eis daret ipse et, qui regnarent post ipsum, tributum magnum et daret obsideset constitutum;8et regionem Indorum et Mediam et Lydiam et de optimisregionibus eorum et acceptas eas ab illo dederunt Eumeni regi;9et quia, quierant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his,10etmiserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eismulti et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terrameorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illosredegerunt usque in hunc diem;11et residua regna et insulas, quae aliquandorestiterant illis, exterminaverunt et in potestatem redegerunt;12cum amicisautem suis et, qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam; etobtinuerunt reges, qui prope et qui longe erant; et, quicumque audiebant nomeneorum, timebant eos;13quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant;quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde.14Et in omnibus istisnemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;15etcuriam fecerunt sibi, et cotidie consulebant trecenti et viginti consulentessemper de multitudine, ut quiete agerent;16et committunt uni homini regnareeis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediuntuni, et non est invidia neque zelus inter eos.
17Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filiumEleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem18etut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutempremeret Israel.19Et abierunt Romam — et via multa valde — et introieruntcuriam et responderunt et dixerunt:20“ Iudas Maccabaeus et fratres eius etpopulus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem etconscribere nos socios et amicos vestros ”.21Et placuit sermo in conspectueorum.22Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereiset miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis:23“ Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum,gladiusque et hostis procul sit ab eis.24Quod si institerit bellum Romanisprius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,25auxilium feret gensIudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno26et proeliantibus nondabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuitRomae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes.27Similiter autem et sigenti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eistempus permiserit;28et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum,naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo.29Secundumhaec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum.30Quod si post haec verbacogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et,quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt.31Et de malis, quae Demetriusrex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: “Quare gravasti iugum tuum superamicos nostros, socios Iudaeos?32Si ergo iterum adierint nos adversum te,faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque” ”.