Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esodo 21


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Haec sunt iudicia, quae propones eis:
1 وهذه هي الاحكام التي تضع امامهم.
2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.2 اذا اشتريت عبدا عبرانيا فست سنين يخدم وفي السابعة يخرج حرا مجانا.
3 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul.3 ان دخل وحده فوحده يخرج. ان كان بعل امرأة تخرج امرأته معه.
4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus.4 ان اعطاه سيده امرأة وولدت له بنين او بنات فالمرأة واولادها يكونون لسيده وهو يخرج وحده.
5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber",5 ولكن ان قال العبد احب سيدي وامرأتي واولادي لا اخرج حرا
6 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
6 يقدمه سيده الى الله ويقربه الى الباب او الى القائمة ويثقب سيده اذنه بالمثقب. فيخدمه الى الابد.
7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.7 واذا باع رجل ابنته امة لا تخرج كما يخرج العبيد.
8 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam.8 ان قبحت في عيني سيدها الذي خطبها لنفسه يدعها تفك. وليس له سلطان ان يبيعها لقوم اجانب لغدره بها.
9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.9 وان خطبها لابنه فبحسب حق البنات يفعل لها.
10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit.10 ان اتخذ لنفسه اخرى لا ينقّص طعامها وكسوتها ومعاشرتها.
11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
11 وان لم يفعل لها هذه الثلاث تخرج مجانا بلا ثمن
12 Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.12 من ضرب انسانا فمات يقتل قتلا.
13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.13 ولكن الذي لم يتعمّد بل اوقع الله في يده فانا اجعل لك مكانا يهرب اليه.
14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
14 واذا بغى انسان على صاحبه ليقتله بغدر فمن عند مذبحي تاخذه للموت.
15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
15 ومن ضرب اباه او امه يقتل قتلا.
16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
16 ومن سرق انسانا وباعه او وجد في يده يقتل قتلا.
17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
17 ومن شتم اباه او امه يقتل قتلا.
18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo,18 واذا تخاصم رجلان فضرب احدهما الآخر بحجر او بلكمة ولم يقتل بل سقط في الفراش
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
19 فان قام وتمشى خارجا على عكّازه يكون الضارب بريئا. الا انه يعوض عطلته وينفق على شفائه.
20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.20 واذا ضرب انسان عبده او امته بالعصا فمات تحت يده ينتقم منه.
21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
21 ولكن ان بقي يوما او يومين لا ينتقم منه لانه ماله.
22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.22 واذا تخاصم رجال وصدموا امرأة حبلى فسقط ولدها ولم تحصل اذيّة يغرم كما يضع عليه زوج المرأة ويدفع عن يد القضاة.
23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,23 وان حصلت اذيّة تعطي نفسا بنفس
24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,24 وعينا بعين وسنا بسن ويدا بيد ورجلا برجل
25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.25 وكيّا بكي وجرحا بجرح ورضّا برضّ.
26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.26 واذا ضرب انسان عين عبده او عين امته فاتلفها يطلقه حرا عوضا عن عينه.
27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
27 وان اسقط سن عبده او سنّ امته يطلقه حرا عوضا عن سنّه
28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.28 واذا نطح ثور رجلا او امرأة فمات يرجم الثور ولا يؤكل لحمه. واما صاحب الثور فيكون بريئا.
29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.29 ولكن ان كان ثورا نطّاحا من قبل وقد أشهد على صاحبه ولم يضبطه فقتل رجلا او امرأة فالثور يرجم وصاحبه ايضا يقتل.
30 Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.30 ان وضعت عليه فدية يدفع فداء نفسه كل ما يوضع عليه.
31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.31 او اذا نطح ابنا او نطح ابنة فبحسب هذا الحكم يفعل به.
32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
32 ان نطح الثور عبدا او امة يعطي سيده ثلاثين شاقل فضة والثور يرجم.
33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam,33 واذا فتح انسان بئرا او حفر انسان بئرا ولم يغطه فوقع فيها ثور او حمار
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
34 فصاحب البئر يعوض ويرد فضة لصاحبه والميت يكون له
35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.35 واذا نطح ثور انسان ثور صاحبه فمات يبيعان الثور الحي ويقتسمان ثمنه. والميت ايضا يقتسمانه.
36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.36 لكن اذا علم انه ثور نطّاح من قبل ولم يضبطه صاحبه يعوّض عن الثور بثور والميت يكون له
37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.