Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Esodo 21


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Haec sunt iudicia, quae propones eis:
1 ואלה המשפטים אשר תשים לפניהם
2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.2 כי תקנה עבד עברי שש שנים יעבד ובשבעת יצא לחפשי חנם
3 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul.3 אם בגפו יבא בגפו יצא אם בעל אשה הוא ויצאה אשתו עמו
4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus.4 אם אדניו יתן לו אשה וילדה לו בנים או בנות האשה וילדיה תהיה לאדניה והוא יצא בגפו
5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber",5 ואם אמר יאמר העבד אהבתי את אדני את אשתי ואת בני לא אצא חפשי
6 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
6 והגישו אדניו אל האלהים והגישו אל הדלת או אל המזוזה ורצע אדניו את אזנו במרצע ועבדו לעלם
7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.7 וכי ימכר איש את בתו לאמה לא תצא כצאת העבדים
8 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam.8 אם רעה בעיני אדניה אשר לא יעדה והפדה לעם נכרי לא ימשל למכרה בבגדו בה
9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.9 ואם לבנו ייעדנה כמשפט הבנות יעשה לה
10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit.10 אם אחרת יקח לו שארה כסותה וענתה לא יגרע
11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
11 ואם שלש אלה לא יעשה לה ויצאה חנם אין כסף
12 Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.12 מכה איש ומת מות יומת
13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.13 ואשר לא צדה והאלהים אנה לידו ושמתי לך מקום אשר ינוס שמה
14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
14 וכי יזד איש על רעהו להרגו בערמה מעם מזבחי תקחנו למות
15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
15 ומכה אביו ואמו מות יומת
16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
16 וגנב איש ומכרו ונמצא בידו מות יומת
17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
17 ומקלל אביו ואמו מות יומת
18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo,18 וכי יריבן אנשים והכה איש את רעהו באבן או באגרף ולא ימות ונפל למשכב
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
19 אם יקום והתהלך בחוץ על משענתו ונקה המכה רק שבתו יתן ורפא ירפא
20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.20 וכי יכה איש את עבדו או את אמתו בשבט ומת תחת ידו נקם ינקם
21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
21 אך אם יום או יומים יעמד לא יקם כי כספו הוא
22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.22 וכי ינצו אנשים ונגפו אשה הרה ויצאו ילדיה ולא יהיה אסון ענוש יענש כאשר ישית עליו בעל האשה ונתן בפללים
23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,23 ואם אסון יהיה ונתתה נפש תחת נפש
24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,24 עין תחת עין שן תחת שן יד תחת יד רגל תחת רגל
25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.25 כויה תחת כויה פצע תחת פצע חבורה תחת חבורה
26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.26 וכי יכה איש את עין עבדו או את עין אמתו ושחתה לחפשי ישלחנו תחת עינו
27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
27 ואם שן עבדו או שן אמתו יפיל לחפשי ישלחנו תחת שנו
28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.28 וכי יגח שור את איש או את אשה ומת סקול יסקל השור ולא יאכל את בשרו ובעל השור נקי
29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.29 ואם שור נגח הוא מתמל שלשם והועד בבעליו ולא ישמרנו והמית איש או אשה השור יסקל וגם בעליו יומת
30 Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.30 אם כפר יושת עליו ונתן פדין נפשו ככל אשר יושת עליו
31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.31 או בן יגח או בת יגח כמשפט הזה יעשה לו
32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
32 אם עבד יגח השור או אמה כסף שלשים שקלים יתן לאדניו והשור יסקל
33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam,33 וכי יפתח איש בור או כי יכרה איש בר ולא יכסנו ונפל שמה שור או חמור
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
34 בעל הבור ישלם כסף ישיב לבעליו והמת יהיה לו
35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.35 וכי יגף שור איש את שור רעהו ומת ומכרו את השור החי וחצו את כספו וגם את המת יחצון
36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.36 או נודע כי שור נגח הוא מתמול שלשם ולא ישמרנו בעליו שלם ישלם שור תחת השור והמת יהיה לו
37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.