Vangelo secondo Matteo 28
Compare with another Bible
Change Bible
1Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venitMaria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.2Et ecce terrae motus factusest magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidemet sedebat super eum.3Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentumeius candidum sicut nix.4Prae timore autem eius exterriti sunt custodes etfacti sunt velut mortui.5Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolitetimere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.6Non est hic:surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.7Et citoeuntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos inGalilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”.8Et exeuntes cito demonumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
9Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt ettenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.10Tunc ait illis Iesus: “ Nolitetimere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”.
11Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem etnuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.12Et congregaticum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus13dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobisdormientibus”.14Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei etsecuros vos faciemus ”.15At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erantdocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
16Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constitueratillis Iesus,17et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.18Etaccedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caeloet in terra.19Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nominePatris et Filii et Spiritus Sancti,20docentes eos servare omnia, quaecumquemandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationemsaeculi ”.
12345678910111213141516171819202122232425262728
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito