Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 28


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venitMaria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.1 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
2 Et ecce terrae motus factusest magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidemet sedebat super eum.2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentumeius candidum sicut nix.3 erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes etfacti sunt velut mortui.4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolitetimere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
6 Non est hic:surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
7 Et citoeuntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos inGalilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”.7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.
8 Et exeuntes cito demonumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
8 Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt ettenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
10 Tunc ait illis Iesus: “ Nolitetimere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”.
10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.
11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem etnuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.
12 Et congregaticum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
13 dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobisdormientibus”.13 dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei etsecuros vos faciemus ”.14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
15 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erantdocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constitueratillis Iesus,16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.17 Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
18 Etaccedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caeloet in terra.18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :
19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nominePatris et Filii et Spiritus Sancti,19 euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
20 docentes eos servare omnia, quaecumquemandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationemsaeculi ”.
20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.