Matthæum 28
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | Biblia Sagrada Católica |
|---|---|
| 1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venitMaria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. | 1 Depois do sábado, quando amanhecia o primeiro dia da semana, Maria Madalena e a outra Maria foram ver o túmulo. |
| 2 Et ecce terrae motus factusest magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidemet sedebat super eum. | 2 E eis que houve um violento tremor de terra: um anjo do Senhor desceu do céu, rolou a pedra e sentou-se sobre ela. |
| 3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentumeius candidum sicut nix. | 3 Resplandecia como relâmpago e suas vestes eram brancas como a neve. |
| 4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes etfacti sunt velut mortui. | 4 Vendo isto, os guardas pensaram que morreriam de pavor. |
| 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolitetimere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. | 5 Mas o anjo disse às mulheres: Não temais! Sei que procurais Jesus, que foi crucificado. |
| 6 Non est hic:surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. | 6 Não está aqui: ressuscitou como disse. Vinde e vede o lugar em que ele repousou. |
| 7 Et citoeuntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos inGalilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”. | 7 Ide depressa e dizei aos discípulos que ele ressuscitou dos mortos. Ele vos precede na Galiléia. Lá o haveis de rever, eu vo-lo disse. |
| 8 Et exeuntes cito demonumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius. | 8 Elas se afastaram prontamente do túmulo com certo receio, mas ao mesmo tempo com alegria, e correram a dar a boa nova aos discípulos. |
| 9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt ettenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. | 9 Nesse momento, Jesus apresentou-se diante delas e disse-lhes: Salve! Aproximaram-se elas e, prostradas diante dele, beijaram-lhe os pés. |
| 10 Tunc ait illis Iesus: “ Nolitetimere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt”. | 10 Disse-lhes Jesus: Não temais! Ide dizer aos meus irmãos que se dirijam à Galiléia, pois é lá que eles me verão. |
| 11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem etnuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant. | 11 Enquanto elas voltavam, alguns homens da guarda já estavam na cidade para anunciar o acontecimento aos príncipes dos sacerdotes. |
| 12 Et congregaticum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus | 12 Reuniram-se estes em conselho com os anciãos. Deram aos soldados uma importante soma de dinheiro, ordenando-lhes: |
| 13 dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobisdormientibus”. | 13 Vós direis que seus discípulos vieram retirá-lo à noite, enquanto dormíeis. |
| 14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei etsecuros vos faciemus ”. | 14 Se o governador vier a sabê-lo, nós o acalmaremos e vos tiraremos de dificuldades. |
| 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erantdocti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. | 15 Os soldados receberam o dinheiro e seguiram suas instruções. E esta versão é ainda hoje espalhada entre os judeus. |
| 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constitueratillis Iesus, | 16 Os onze discípulos foram para a Galiléia, para a montanha que Jesus lhes tinha designado. |
| 17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. | 17 Quando o viram, adoraram-no; entretanto, alguns hesitavam ainda. |
| 18 Etaccedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caeloet in terra. | 18 Mas Jesus, aproximando-se, lhes disse: Toda autoridade me foi dada no céu e na terra. |
| 19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nominePatris et Filii et Spiritus Sancti, | 19 Ide, pois, e ensinai a todas as nações; batizai-as em nome do Pai, do Filho e do Espírito Santo. |
| 20 docentes eos servare omnia, quaecumquemandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationemsaeculi ”. | 20 Ensinai-as a observar tudo o que vos prescrevi. Eis que estou convosco todos os dias, até o fim do mundo. |