Ecclesiasticus - 44

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051

1Laudemus viros gloriosos,
et parentes nostros in generatione sua.
2Multam gloriam fecit Dominus :
magnificentia sua a sæculo.
3Dominantes in potestatibus suis,
homines magni virtute et prudentia sua præditi,
nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum :
4et imperantes in præsenti populo,
et virtute prudentiæ populis sanctissima verba :
5in peritia sua requirentes modos musicos,
et narrantes carmina Scripturarum :
6homines divites in virtute,
pulchritudinis studium habentes,
pacificantes in domibus suis.
7Omnes isti in generationibus gentis suæ gloriam adepti sunt,
et in diebus suis habentur in laudibus.
8Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen
narrandi laudes eorum.
9Et sunt quorum non est memoria :
perierunt quasi qui non fuerint :
et nati sunt quasi non nati,
et filii ipsorum cum ipsis.
10Sed illi viri misericordiæ sunt,
quorum pietates non defuerunt.
11Cum semine eorum permanent bona :
12hæreditas sancta nepotes eorum,
et in testamentis stetit semen eorum :
13et filii eorum propter illos usque in æternum manent :
semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.
14Corpora ipsorum in pace sepulta sunt,
et nomen eorum vivit in generationem et generationem.
15Sapientiam ipsorum narrent populi,
et laudem eorum nuntiet ecclesia.

16Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum,
ut det gentibus p?nitentiam.
17Noë inventus est perfectus, justus,
et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio.
18Ideo dimissum est reliquum terræ,
cum factum est diluvium.
19Testamenta sæculi posita sunt apud illum,
ne deleri possit diluvio omnis caro.

20Abraham magnus pater multitudinis gentium,
et non est inventus similis illi in gloria :
qui conservavit legem Excelsi,
et fuit in testamento cum illo.
21In carne ejus stare fecit testamentum,
et in tentatione inventus est fidelis.
22Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua,
crescere illum quasi terræ cumulum,
23et ut stellas exaltare semen ejus,
et hæreditare illos a mari usque ad mare,
et a flumine usque ad terminos terræ.
24Et in Isaac eodem modo fecit,
propter Abraham patrem ejus.
25Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus,
et testamentum confirmavit super caput Jacob.
26Agnovit eum in benedictionibus suis,
et dedit illi hæreditatem,
et divisit illi partem in tribubus duodecim.
27Et conservavit illi homines misericordiæ,
invenientes gratiam in oculis omnis carnis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc