1Propter inopiam multi deliquerunt :
et qui quærit locupletari avertit oculum suum.
2Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur,
sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum :
3conteretur cum delinquente delictum.
4Si non in timore Domini tenueris te instanter,
cito subvertetur domus tua.

5Sicut in percussura cribri remanebit pulvis,
sic aporia hominis in cogitatu illius.
6Vasa figuli probat fornax,
et homines justos tentatio tribulationis.
7Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius,
sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
8Ante sermonem non laudes virum :
hæc enim tentatio est hominum.
9Si sequaris justitiam, apprehendes illam,
et indues quasi poderem honoris :
et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum,
et in die agnitionis invenies firmamentum.
10Volatilia ad sibi similia conveniunt :
et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.
11Leo venationi insidiatur semper :
sic peccata operantibus iniquitates.
12Homo sanctus in sapientia manet sicut sol :
nam stultus sicut luna mutatur.
13In medio insensatorum serva verbum tempori :
in medio autem cogitantium assiduus esto.
14Narratio peccantium odiosa,
et risus illorum in deliciis peccati.
15Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet,
et irreverentia ipsius obturatio aurium.
16Effusio sanguinis in rixa superborum,
et maledictio illorum auditus gravis.
17Qui denudat arcana amici fidem perdit,
et non inveniet amicum ad animum suum.
18Dilige proximum,
et conjungere fide cum illo.
19Quod si denudaveris absconsa illius,
non persequeris post eum.
20Sicut enim homo qui perdit amicum suum,
sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
21Et sicut qui dimittit avem de manu sua,
sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
22Non illum sequaris, quoniam longe abest :
effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :
23ultra eum non poteris colligare.
Et maledicti est concordatio :
24denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.

25Annuens oculo fabricat iniqua,
et nemo eum abjiciet.
26In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum,
et super sermones tuos admirabitur :
novissime autem pervertet os suum,
et in verbis tuis dabit scandalum.
27Multa odivi, et non coæquavi ei,
et Dominus odiet illum.
28Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet :
et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
29Et qui foveam fodit incidet in eam :
et qui statuit lapidem proximo offendet in eo :
et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
30Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur,
et non agnoscet unde adveniat illi.
31Illusio et improperium superborum,
et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
32Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum,
dolor autem consumet illos antequam moriantur.

33Ira et furor utraque execrabilia sunt,
et vir peccator continens erit illorum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc