1Si benefeceris, scito cui feceris,
et erit gratia in bonis tuis multa.
2Benefac justo, et invenies retributionem magnam :
et si non ab ipso, certe a Domino.
3Non est enim ei bene qui assiduus est in malis,
et eleemosynas non danti :
quoniam et Altissimus odio habet peccatores,
et misertus est p?nitentibus.
4Da misericordi, et ne suscipias peccatorem :
et impiis et peccatoribus reddet vindictam,
custodiens eos in diem vindictæ.
5Da bono, et non receperis peccatorem.
6Benefac humili, et non dederis impio :
prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit :
7nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi,
quoniam et Altissimus odio habet peccatores,
et impiis reddet vindictam.

8Non agnoscetur in bonis amicus,
et non abscondetur in malis inimicus.
9In bonis viri, inimici illius in tristitia :
et in malitia illius, amicus agnitus est.
10Non credas inimico tuo in æternum :
sicut enim æramentum æruginat nequitia illius :
11et si humiliatus vadat curvus,
adjice animum tuum, et custodi te ab illo.
12Non statuas illum penes te,
nec sedeat ad dexteram tuam,
ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam,
et in novissimo agnosces verba mea,
et in sermonibus meis stimuleris.
13Quis miserebitur incantatori a serpente percusso,
et omnibus qui appropiant bestiis ?
et sic qui comitatur cum viro iniquo,
et obvolutus est in peccatis ejus.
14Una hora tecum permanebit :
si autem declinaveris, non supportabit.
15In labiis suis indulcat inimicus,
et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam.
16In oculis suis lacrimatur inimicus,
et si invenerit tempus, non satiabitur sanguine.
17Et si incurrerint tibi mala,
invenies eum illic priorem.
18In oculis suis lacrimatur inimicus,
et quasi adjuvans suffodiet plantas tuas.
19Caput suum movebit, et plaudet manu,
et multa susurrans commutabit vultum suum.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc