Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini 5


font

1Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,2et ambulate indilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobisoblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis,sicut decet sanctos,4et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae nondecent, sed magis gratiarum actio.5Hoc enim scitote intellegentes quod omnisfornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habethereditatem in regno Christi et Dei.
6Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filiosdiffidentiae.7Nolite ergo effici comparticipes eorum;8eratis enim aliquandotenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate9— fructus enimlucis est in omni bonitate et iustitia et veritate —10probantes quid sitbeneplacitum Domino;11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum,magis autem et redarguite;12quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est etdicere;13omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,14omne enim,quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, etexsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.
15Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed utsapientes,16redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.17Propterea nolitefieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.18Et noliteinebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu19loquentesvobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes etpsallentes in cordibus vestris Domino.20Gratias agentes semper pro omnibus innomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,21subiecti invicem in timoreChristi.
22Mulieres viris suis sicut Domino,23quoniam vir caput est mulieris, sicut etChristus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.24Sed ut ecclesiasubiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.
25Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsumtradidit pro ea,26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,27utexhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam autaliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.28Ita et viri debentdiligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;29nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut etChristus ecclesiam,30quia membra sumus corporis eius.31Propter hoc relinquethomo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.32Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!33Verumtamenet vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeatvirum.