Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini 2


font

1Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,2in qui busaliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principempotestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;3inquibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnisnostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filiiirae, sicut et ceteri.4Deus autem, qui dives est in misericordia, propternimiam caritatem suam, qua dilexit nos,5et cum essemus mortui peccatis,convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —6et conresuscitavit etconsedere fecit in caelestibus in Christo Iesu,7ut ostenderet in saeculissupervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos inChristo Iesu.8Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Deidonum est:9non ex operibus, ut ne quis glorietur.10Ipsius enim sumusfactura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut inillis ambulemus.
11Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui diciminipraeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta,12quia eratisillo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extraneitestamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.13Nuncautem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope insanguine Christi.14Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et mediumparietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,15legem mandatorum indecretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, facienspacem,16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiensinimicitiam in semetipso.17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longefuistis, et pacem his, qui prope;18quoniam per ipsum habemus accessum ambo inuno Spiritu ad Patrem.
19Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum etdomestici Dei,20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum,ipso summo angulari lapide Christo Iesu,21in quo omnis aedificatio compactacrescit in templum sanctum in Domino,22in quo et vos coaedificamini inhabitaculum Dei in Spiritu.