Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini 3


font

1Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut suprascripsi in brevi,4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam inmysterio Christi,5quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum,sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,6essegentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesuper evangelium,7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quaedata est mihi secundum operationem virtutis eius.8Mihi omnium sanctorum minimodata est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi9etilluminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo,qui omnia creavit,10ut innotescat nunc principatibus et potestatibus incaelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,11secundum propositumsaeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,12in quo habemus fiduciamet accessum in confidentia per fidem eius.13Propter quod peto, ne deficiatisin tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
14Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,15ex quo omnis paternitas incaelis et in terra nominatur,16ut det vobis secundum divitias gloriae suaevirtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,17habitareChristum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,18utvaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo etsublimitas et profundum,19scire etiam supereminentem scientiae caritatemChristi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus autintellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,21ipsi gloria inecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.