Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini 4


font

1Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione,qua vocati estis,2cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate,supportantes invicem in caritate,3solliciti servare unitatem spiritus invinculo pacis;4unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spevocationis vestrae;5unus Dominus, una fides, unum baptisma;6unus Deus etPater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.8Propter quod dicit:
“ Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,
dedit dona hominibus ”.
9Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiorespartes terrae?10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, utimpleret omnia.11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autemprophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores12adinstructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virumperfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,14ut iam non simus parvulifluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutiaad circumventionem erroris;15veritatem autem facientes in caritate crescamusin illum per omnia, qui est caput Christus,16ex quo totum corpus compactum etconexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensurauniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
17Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut etgentes ambulant in vanitate sensus sui18tenebris obscuratum habentesintellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis proptercaecitatem cordis ipsorum;19qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiaein operationem immunditiae omnis in avaritia.
20Vos autem non ita didicistis Christum,21si tamen illum audistis et in ipsoedocti estis, sicut est veritas in Iesu:22deponere vos secundum pristinamconversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,23renovari autem spiritu mentis vestrae24et induere novum hominem, qui secundumDeum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.25Propter quod deponentesmendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicemmembra.26Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiamvestram,27et nolite locum dare Diabolo.28Qui furabatur, iam non furetur,magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatempatienti.29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus adaedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.30Et nolitecontristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
31Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobiscum omni malitia.32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantesinvicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.