Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lettera agli Efesini 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut suprascripsi in brevi,3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam inmysterio Christi,4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
5 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum,sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
6 essegentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesuper evangelium,6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quaedata est mihi secundum operationem virtutis eius.7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
8 Mihi omnium sanctorum minimodata est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9 etilluminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo,qui omnia creavit,9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :
10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus incaelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11 secundum propositumsaeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :
12 in quo habemus fiduciamet accessum in confidentia per fidem eius.12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
13 Propter quod peto, ne deficiatisin tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.
14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
15 ex quo omnis paternitas incaelis et in terra nominatur,15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suaevirtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
17 habitareChristum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
18 utvaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo etsublimitas et profundum,18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :
19 scire etiam supereminentem scientiae caritatemChristi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus autintellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :
21 ipsi gloria inecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.