Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 7


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeamambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.
3 Dixerunt ergo adeum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tuivideant opera tua, quae facis.3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaeritipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”.4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
5 Neque enimfratres eius credebant in eum.5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.
6 Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondumadest, tempus autem vestrum semer est paratum.6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.
7 Non potest mundus odisse vos;me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt.7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meumtempus nondum impletum est ”.8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.
9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit inGalilaea.
9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, nonmanifeste sed quasi in occulto.10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo etdicebant: “ Ubi est ille? ”.11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?
12 Et murmur multus de eo erat in turba. Aliiquidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducitturbam! ”.12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum nondidicerit? ”.15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?
16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non estmea sed eius, qui misit me.16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem eius facere,cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18 Qui asemetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius,qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
19 Nonne Moysesdedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”.19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?
20 Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?
21 Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini.21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed expatribus — et in sabbato circumciditis hominem.22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
23 Si circumcisionem accipithomo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totumhominem sanum feci in sabbato?23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustumiudicium iudicate ”.
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaeruntinterficere?25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?
26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid verecognoverunt principes quia hic est Christus?26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
27 Sed hunc scimus unde sit,Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”.27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
28 Clamavit ergo docens intemplo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso nonveni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29 Ego scio eum, quia abipso sum, et ipse me misit ”.29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemomisit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31 De turba autem multicrediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signafaciet quam quae hic fecit? ”.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?
32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices etpharisaei ministros, ut apprehenderent eum.32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
33 Dixit ergo Iesus: “ Adhucmodicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
34 Quaeretis me et noninvenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35 Dixerunt ergo Iudaeiad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid indispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos?35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?
36 Quis est hic sermo,quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos nonpotestis venire”? ”.
36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens:“ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
38 qui credit in me. Sicut dixitScriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
39 Hoc autem dixit deSpiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus,quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est verepropheta! ”;40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
41 alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autemdicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit?41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?
42 Nonne Scriptura dixit: “Exsemine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”.42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illummanus.44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eisilli: “ Quare non adduxistis eum? ”.45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?
46 Responderunt ministri: “ Numquamsic locutus est homo ”.46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47 Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vosseducti estis?47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?
48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut expharisaeis?48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?
49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”.49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
51 “ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius etcognoverit quid faciat? ”.51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?
52 Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tuex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”.52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
53 Etreversi sunt unusquisque in domum suam.
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.