Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 2


font
NOVA VULGATADIODATI
1 In diebus illis surrexit Mattha thias filius Ioannis filii Simeonissacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin.
2 Et habebat filiosquinque: Ioannem, qui cognominabatur Gaddis,
3 et Simonem, qui vocabatur Thasi,
4 et Iudam, qui vocabatur Maccabaeus,
5 et Eleazarum, qui vocabatur Abaran, etIonathan, qui vocabatur Apphus.
6 Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem,
7 et dixit: “Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionemcivitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum,sanctificatio in manu extraneorum.
8 Factum est templum eius sicut homoignobilis,
9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eiusin plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
10 Quae gens non hereditavitregnum eius et non obtinuit spolia eius?
11 Omnis ornatus eius ablatus est; quaeerat libera, facta est ancilla.
12 Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostraet gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.
13 Ut quid nobis adhucvita? ”.
14 Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operueruntse ciliciis et planxerunt valde.
15 Et venerunt, qui ex rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, utsacrificarent.
16 Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filiieius congregati sunt.
17 Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixeruntMatthathiae: “ Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatusfiliis et fratribus.
18 Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut feceruntomnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filiitui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro etmuneribus multis ”.
19 Et respondit Matthathias et dixit magna voce: “ Etsiomnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisqueab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius,
20 et ego et filii meiet fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum.
21 Propitius sit nobisDominus, ne derelinquamus legem et iustificationes.
22 Non audiemus verba regis,ut praetereamus officium nostrum dextra vel sinistra ”.
23 Et, ut cessavitloqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare superaram in Modin secundum iussum regis.
24 Et vidit Matthathias et zelatus est, etcontremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insilienstrucidavit eum super aram.
25 Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit inipso tempore et aram destruxit;
26 et zelatus est legem, sicut fecit PhineesZambri filio Salom.
27 Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens:“ Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me ”.
28 Etfugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant incivitate.
29 Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium indesertum, ut sederent ibi,
30 ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecoraeorum, quoniam induraverant super eos mala.
31 Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitateDavid, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, inloca occulta in deserto.
32 Et cucurrerunt post illos multi, et deprehendenteseos applicaverunt contra eos et constituerunt adversus eos proelium in diesabbatorum
33 et dixerunt ad eos: “ Usque hoc nunc! Exite et facite secundumverbum regis et vivetis ”.
34 Et dixerunt: “ Non exibimus neque faciemusverbum regis, ut polluamus diem sabbatorum ”.
35 Et concitaverunt adversus eosproelium.
36 Et non responderunt eis nec lapidem miserunt in eos necoppilaverunt loca occulta
37 dicentes: “ Moriamur omnes in simplicitatenostra, et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos ”.
38 Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxoreseorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
39 Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde;
40 et dixit vir proximo suo: “ Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt,et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibusnostris, nunc citius disperdent nos a terra ”.
41 Et cogitaverunt in die illadicentes: “ Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum,pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri inoccultis ”.
42 Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribusex Israel, omnis voluntarius in lege;
43 et omnes, qui fugiebant a malis, additisunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum.
44 Et constituerunt exercitum etpercusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; etceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent.
45 Et circuivit Matthathias etamici eius, et destruxerunt aras;
46 et circumciderunt pueros incircumcisos,quotquot invenerunt in finibus Israel, in fortitudine.
47 Et persecuti suntfilios superbiae, et prosperatum est opus in manu eorum;
48 et obtinuerunt legemde manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori.
49 Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: “Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et iraindignationis.
50 Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animasvestras pro testamento patrum vestrorum.
51 Et mementote operum patrum, quaefecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum.
52 Abraham, nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei adiustitiam?
53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus estdominus Aegypti.
54 Phinees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentumsacerdotii aeterni.
55 Iosue, dum implet verbum, factus est iudex in Israel.
56 Chaleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem.
57 David in suamisericordia consecutus est sedem regni in saecula.
58 Elias, dum zelat zelumlegis, receptus est in caelum.
59 Ananias et Azarias et Misael credentesliberati sunt de flamma.
60 Daniel in sua simplicitate liberatus est de oreleonum.
61 Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, quisperant in eum, non infirmabuntur.
62 Et a verbis viri peccatoris ne timueritis,quia gloria eius in stercora et in vermes;
63 hodie extolletur et cras noninvenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit.
64 Filii, confortamini et viriliter agite in lege, quia in ipsa gloriosi eritis.
65 Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper;ipse erit vobis pater.
66 Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute suaerit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi.
67 Et adducetis advos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri;
68 retribuiteretributionem gentibus et intendite in praeceptum legis ”.
69 Et benedixit eos et appositus est ad patres suos.
70 Et defunctus est annocentesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum inModin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.