Scrutatio

Saturday, 14 December 2024 - San Giovanni della Croce ( Letture di oggi)

Tobia 11


font

1Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven.2Tunc dixit Raphael: “ Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum.3Praecedamusuxorem tuam et praeparemus domum, dum veniunt ”.4Et processerunt ambopariter. Et dixit illi: “ Tolle tecum fel ”. Et abiit cum illis canis exeis, qui sequebantur eum et Thobiam.5Et Anna sedebat circumspiciens viam filiisui.6Et cognovit illum venientem et dixit patri eius: “ Ecce filius tuusvenit et homo, qui cum illo ierat ”.7Et Raphael dixit Thobiae, antequamappropinquaret patri: “ Scio quia oculi eius aperientur.8Asperge fel piscisin oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius.Et respiciet pater tuus et videbit lumen ”.9Et occurrit ei Anna et irruitcollo filii sui et dixit illi: “ Fili, video te; amodo moriar! ”. Etlacrimata est.10Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est adostium atrii. Et occurrit illi Thobias,11et fel piscis in manu sua, etinsufflavit in oculis illius et apprehendit illum et dixit: “ Forti animoesto, pater! ”. Et iniecit medicamentum super eum et imposuit.12Etdecoriavit duabus manibus suis albugines ab angulis oculorum illius.13Etvidens filium suum irruit collo eius14et lacrimatus est et dixit ei: “ Videote, fili, lumen oculorum meorum! ”. Et dixit: “ Benedictus Deus, etbenedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omniasaecula,15quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum!”. Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentesDeum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suoThobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attuleratpecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venitet ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna16etexierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves. Et videntes Thobin, qui erantin Nineve, venientem et ambulantem cum omni virtute sua et a nemine manudeductum mirabantur,17et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deumcoram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Etappropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi etdixit ei: “ Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te adnos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus etbenedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra,filia! ”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve.18Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Etconsummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data sunt illi muneramulta.