Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Tobia 6


font

1Et cessavit plorare.2Et profectus est puer et angelus cum illo; etcanis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et comprehendit illosprima nox; et manserunt super flumen Tigrin.3Et descendit puer lavare pedes influmen, et exsiliens piscis de aqua magnus volebat gluttire pedem pueri, etexclamavit.4Et ait illi angelus: “ Comprehende et tene! ”. Et comprehenditpuer piscem et eduxit illum in terram.5Et dixit angelus illi: “ Exinterahunc piscem et tolle fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interaneaproice. Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia ”.6Etexinterans puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit etmanducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donecappropinquarent ad Mediam.7Et tunc interrogavit puer angelum et dixit ei: “Azaria frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et in felle? ”.8Et dixit illi: “ Cor et iecur piscis fumiga coram viro aut muliere, quioccursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et fugiet ab illo omnisoccursus, et ne maneant cum illo in aeternum.9Et fel ad inungendos oculoshominis, in quos ascenderunt albugines, ad flandum in ipsis super albugines, etad sanitatem perveniunt ”.
10Et postquam intravit in Mediam et iam appropinquabat ad Ecbatana,11dixitRaphael puero: “ Thobia frater! ”. Et dixit ei: “ Ecce ego ”. Et dixitilli: “ In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et homo estpropinquus tuus et habet filiam nomine Saram,12sed neque masculum neque filiamaliam praeter Saram solam habet, et tu proximus es illius prae omnibushominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut possideas, quae sunt patri eius.Et haec puella sapiens et fortis et bona valde, et pater ipsius diligit illam”.13Et dixit: “ Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, etloquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversifuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potestdenegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morteperiet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatemet filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemurde hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus exRages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam ”.14Tuncrespondens Thobias dixit Raphael: “ Azaria frater, audivi quoniam iam traditaest viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum intrabant adillam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam daemonium illosoccidit;15et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non vexat, sedeum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri meo; neforte moriar et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore super me insepulcrum eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos ”.16Etdixit illi angelus: “ Non es memor mandatorum patris tui, quoniam praecepittibi accipere uxorem ex domo patris tui? Et nunc audi me, frater: noli computaredaemonium illud, sed accipe illam, et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor.17Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et imponesuper cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugietet non apparebit circa illam omnino in perpetuo.18Et, cum coeperis esse cumilla, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli, ut detur vobismisericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata est ante saeculum, ettu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam habebis ex illa filios, eterunt tibi sicut fratres. Noli computare ”. Et cum audisset Thobias sermonesRaphael quoniam soror est illius et de semine patris illius, dilexit eam valde,et cor eius haesit illi.