Scrutatio

Saturday, 14 December 2024 - San Giovanni della Croce ( Letture di oggi)

Tobia 14


font

1Et consummati sunt sermones confessionis Thobis.
Et mortuus est in pace annorum centum duodecim et sepultus est praeclare inNineve.
2Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis factusest; et, postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit eleemosynas etproposuit benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei.3Et, cum moreretur,vocavit Thobiam filium suum et praecepit illi dicens: “ Fili, duc filios tuos4et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum inNineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti suntprophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibusverbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quamin Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quaedixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Etfratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captividucentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria etIerusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et eritdeserta usque in tempus.5Et iterum misericordiam faciet illorum Deus etconvertetur ad illos Deus in terram Israel, et iterum aedificabunt domum, sednon sicut prius, quoadusque repleatur tempus maledictionum. Et postearevertentur a captivitate sua omnes et aedificabunt Ierusalem honorifice, etdomus Dei aedificabitur in ea, sicut locuti sunt de illa omnes prophetae Israel.6Et omnes nationes in tota terra convertentur et timebunt Deum vere etrelinquent omnes idola sua, quae seducunt false seductione eorum.7Etbenedicent Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur indiebus illis, memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem ethabitabunt in aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Etgaudebunt, qui diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem etpeccatum, deficient de terris omnibus.8Et nunc, filii, mando vobis: ServiteDeo in veritate et facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis vestrismandabitur, ut faciant iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei etbenedicant nomini ipsius in omni tempore in veritate et in tota virtute sua.9Nunc vero, fili, exi a Nineve et noli manere hic,10sed, quocumque diesepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Videoenim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, etnon confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonnevivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, etAchicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quiaquaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis,quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum.11Et nunc, filii, videte quid faciat eleemosyna, et quid faciat iniquitas, quoniamoccidit. Et ecce anima mea deficit! ”. Et posuerunt eum super lectum, etmortuus est et sepultus est praeclare.
12Et, cum mortua est mater eius, Thobias sepelivit eam iuxta patrem suum etabiit ipse et uxor eius in Mediam et habitavit in Ecbatanis cum Raguel socerosuo.13Et curam habuit senectutis eorum honorifice et sepelivit illos inEcbatanis Mediae et hereditatem percepit domus Raguel et Thobis patris sui.14Et mortuus est annorum centum decem et septem cum claritate.15Et, antequammoreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit captivitatem illius inMediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae, et benedixit Deum in omnibus,quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et gavisus est, antequam moreretur, inNineve, et benedixit Dominum Deum in omnia saecula saeculorum.