1Et sub Asarhaddon rege descendi in domum meam, et reddita est mihi uxormea Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo nostro, qui estsanctus a Septimanis, factum est mihi prandium bonum, et discubui, ut pranderem. 2Et apposita est mihi mensa, et vidi pulmentaria complura. Et dixi Thobiaefilio meo: “ Vade et, quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, quisunt captivi in Nineve, qui in mente habet Dominum in toto corde suo, huncadduc, et manducabit pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias ”. 3Et abiit Thobias quaerere aliquem pauperem ex fratribus nostris et reversusdixit mihi: “ Pater! ”. Et ego dixi illi: “ Ecce ego, fili ”. Etrespondens ait: “ Ecce unus ex natione nostra occisus est et proiectus est inforo et nunc ibidem laqueo suffocatus est ”. 4Et exsiliens reliqui prandium,antequam ex illo gustarem, et sustuli eum de platea in unam domum, donec solcaderet, et illum sepelirem. 5Et reversus lavi et manducavi panem meum cumluctu 6et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Betheldicens:
“ Convertentur omnes dies festi vestri in luctum,
et omnia cantica vestra in lamentationem ”.
7Et lacrimatus sum. Et, postquam sol occidit, abii et fodiens sepelivi illum. 8Et proximi mei deridebant me dicentes: “ Non timet adhuc hic homo; iam eniminquisitus est huius rei causa, ut occideretur, et fugit et ecce iterum sepelitmortuos ”. 9Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et introivi in atriummeum et obdormivi circa parietem atrii, et facies mea nuda erat propter aestum. 10Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercorainsederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, utcurarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi meiexcaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculisannis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebatme annis duobus, priusquam iret in Elymaida. 11In illo tempore Anna uxor meamercede deserviebat operibus mulierum lanam faciens. 12Et remittebat dominiseorum, et dabant ei mercedem. Septima autem die mensis Dystri detexuit texturamet reddidit illam dominis, et dederunt ei mercedem totam et dederunt ei protextura haedum de capris. 13Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Etvocavi eam et dixi: “ Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illumdominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum ”. 14Et illamihi dixit: “ Munere mihi datus est supra mercedem ”. Et ego non credebamei, sed dicebam, ut restitueret illum dominis, et erubescebam coram illa huiusrei causa. Et respondens dixit mihi: “ Et ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi suntiustitiae tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt ”.


LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online
Acquista la Bibbia per la Scrutatio dalla Libreria del Santo
LibreriadelSanto.it - La prima libreria cattolica online