Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Tobia 11


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra Nineven.1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
2 Tunc dixit Raphael: “ Scis quomodo dereliquerimus patrem tuum.2 Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum.
3 Praecedamusuxorem tuam et praeparemus domum, dum veniunt ”.3 Si placet itaque tibi, præcedamus, et lento gradu sequantur iter nostrum familiæ, simul cum conjuge tua, et cum animalibus.
4 Et processerunt ambopariter. Et dixit illi: “ Tolle tecum fel ”. Et abiit cum illis canis exeis, qui sequebantur eum et Thobiam.4 Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt.
5 Et Anna sedebat circumspiciens viam filiisui.5 Anna autem sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo.
6 Et cognovit illum venientem et dixit patri eius: “ Ecce filius tuusvenit et homo, qui cum illo ierat ”.6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus.
7 Et Raphael dixit Thobiae, antequamappropinquaret patri: “ Scio quia oculi eius aperientur.7 Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum.
8 Asperge fel piscisin oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis eius.Et respiciet pater tuus et videbit lumen ”.8 Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit.
9 Et occurrit ei Anna et irruitcollo filii sui et dixit illi: “ Fili, video te; amodo moriar! ”. Etlacrimata est.9 Tunc præcucurrit canis, qui simul fuerat in via : et quasi nuntius adveniens, blandimento suæ caudæ gaudebat.
10 Et surrexit Thobi et offendebat pedibus et egressus est adostium atrii. Et occurrit illi Thobias,10 Et consurgens cæcus pater ejus, cœpit offendens pedibus currere : et data manu puero, occurrit obviam filio suo.
11 et fel piscis in manu sua, etinsufflavit in oculis illius et apprehendit illum et dixit: “ Forti animoesto, pater! ”. Et iniecit medicamentum super eum et imposuit.11 Et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua, et cœperunt ambo flere præ gaudio.
12 Etdecoriavit duabus manibus suis albugines ab angulis oculorum illius.12 Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt.
13 Etvidens filium suum irruit collo eius13 Tunc sumens Tobias de felle piscis, linivit oculos patris sui.
14 et lacrimatus est et dixit ei: “ Videote, fili, lumen oculorum meorum! ”. Et dixit: “ Benedictus Deus, etbenedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omniasaecula,14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam : et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi.
15 quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum!”. Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentesDeum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suoThobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attuleratpecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venitet ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus : statimque visum recepit.
16 etexierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves. Et videntes Thobin, qui erantin Nineve, venientem et ambulantem cum omni virtute sua et a nemine manudeductum mirabantur,16 Et glorificabant Deum, ipse videlicet et uxor ejus, et omnes qui sciebant eum.
17 et confitebatur Thobi et benedicebat magna voce Deumcoram illis, quoniam misertus est illius Deus et aperuit oculos eius. Etappropinquavit Thobi ad Saram uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi etdixit ei: “ Intres sana, filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te adnos, filia! Et benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus etbenedicta tu, filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra,filia! ”. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve.17 Dicebatque Tobias : Benedico te, Domine Deus Israël, quia tu castigasti me, et tu salvasti me : et ecce ego video Tobiam filium meum.
18 Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad Thobiam. Etconsummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data sunt illi muneramulta.
18 Ingressa est etiam post septem dies Sara uxor filii ejus et omnis familia sana, et pecora, et cameli, et pecunia multa uxoris ; sed et illa pecunia, quam receperat a Gabelo.
19 Et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei, quæ fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat.
20 Veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobiam, et congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus.
21 Et per septem dies epulantes, omnes cum gaudio magno gavisi sunt.