Tobia 13
Compare with another Bible
Change Bible
1Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit:
2“ Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius,
quia ipse flagellat et miseretur,
deducit usque ad inferos deorsum
et reducit a perditione maiestate sua,
et non est qui effugiat manum eius.3Confitemini illi, filii Israel, coramnationibus,
quia ipse dispersit vos in illis
4et ibi ostendit maiestatem suam.
Et exaltate illum coram omni vivente,
quoniam Dominus noster, et ipse est pater noster,
et ipse est Deus noster in omnia saecula.
5Flagellabit vos ob iniquitates vestras
et omnium miserebitur vestrum
et colliget vos ab omnibus nationibus,
ubicumque dispersi fueritis.
6Cum conversi fueritis ad illum
in toto corde vestro et in tota anima vestra,
ut faciatis coram illo veritatem,
tunc revertetur ad vos
et non abscondet a vobis faciem suam amplius.
Et nunc aspicite, quae fecit vobiscum,
et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum iustitiae
et exaltate regem saeculorum.
Ego in terra captivitatis meae confiteor illi
et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum.
Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo.
Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?
7Ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus,
et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae.
8Benedicite Dominum, omnes electi; et omnes, laudate maiestatem illius. Agitedies laetitiae et confitemini illi.
9Ierusalem, civitas sancta,
flagellabit te in operibus manuum tuarum.
10Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum,
ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio,
et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes miseros in omniasaecula saeculorum.
11Lux splendida fulgebit in omnibus finibus terrae;
nationes multae venient tibi ex longinquo
et a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum
et munera sua in manibus suis habentes regi caeli.
Generationes generationum dabunt in te laetitiam,
et nomen electae erit in saecula saeculorum.
12Maledicti omnes, qui dixerint verbum durum.
Maledicti erunt omnes, qui deponunt te
et destruunt muros tuos,
et omnes, qui subvertunt turres tuas et qui incendunt habitationes tuas. Etbenedicti erunt omnes, qui timent te in aevum.
13Tunc gaude et laetare in filiis iustorum,
quoniam omnes colligentur
et benedicent Domino aeterno.
14Felices, qui diligunt te,
et felices, qui gaudebunt in pace tua.
Et beati omnes homines,
qui contristabuntur in omnibus flagellis tuis,
quoniam in te gaudebunt
et videbunt omne gaudium tuum in aeternum.
15Anima mea, benedic Domino, regi magno,
16quia in Ierusalem civitate aedificabitur
domus illius in omnia saecula.
Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei
ad videndam claritatem tuam
et confitendum regi caeli.
Ostia Ierusalem sapphiro et smaragdo aedificabuntur,
et lapide pretioso omnes muri tui;
et turres Ierusalem auro aedificabuntur,
et propugnacula eius auro mundo.17Plateae Ierusalem carbunculo sternentur
et lapide Ophir;
18et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent,
et omnes vici eius loquentur: “Alleluia.
Benedictus Deus Israel,
et benedicti, qui benedicent nomen sanctum,
in aeternum et adhuc!” ”.
1234567891011121314
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito